De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
- et, quod stelliferum transabiit polum,
- tellure demersi petunt.
- Quid dignum stolidis mentibus imprecer?
- Opes honores ambiant
- et, cum falsa gravi mole paraverint,
- tum vera cognoscant bona.
Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse
suffecerit quam si perspicaciter intueris, ordo est deincepsquae sit vera. monstrare. — Atqui video, inquam, nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reverentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam voluptatibus posse contingere. — An etiam causas, cur id ita sit.
deprehendisti?
— Tenui quidem veluti rimula mini videor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim. — Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indivisumque natura, id error humanus separat et a vero atque per fecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris. quod nihilo indigeat, egere potentia? — Minime, inquam.
- Recte tu quidem; nam si quid est, quod in ulla re
imbecillioris valentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno.
— Ita est. inquam. — Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura. — Sic videtur. — Quod vero huius modi sit. spernendumne esse censes an contra rerum [*]( 20 cf. infra 73, 19; 82,12. Plat. Phaedr. 263 a (δοϰω̃ μέν 8 λέγεις μανϑάνειν, έτι δ\' ειπέ σαϕέστεϱον) similesque locos adfert Klingaer 4 ) [*](PTLVDKE) [*](6 nec scire Tl 12 tunc P 14 sufficerit PTDKlEl 17 gloriae Tl ut vid., VILaudlEt 20 apertius ex te D* cognoscere apertius LT* ex te cogn. malim apertius V 24 agere inpotentia P )