De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. unus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.
  2. Ille dedit Phoebo radios, dedit et cornua lunae,
  3. ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo,
  4. hic clausit membris animos celsa sede petitos;
  5. mortales igitur cunctos edit nobile germen.
  6. Quid genus et proavos strepitis? Si primordia vestra
  7. auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
  8. ni vitiis peiora fovens proprium deserat ortum.

Quid autem de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero paenitentiae? Quantos illae morbos.

quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent -esse corporibus!