De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. etenim licet Indica longe [*]((5))
  2. [*](7 cf. Cic. Off. II 24sq. Claud. Hon. IV 290 18 Hor. Cann. III 4,: vis consili expers mole ruit sua 24 sq. cf. Matth. 10,36: inimici homines domestici eius )[*]( I2 metum Voikmann 3 soliicitudinem PfM 24 efficacior )[*](PFCLVDKE)[*]( (est) W Peip. )
    56
  3. tellus tua iura tremescat ,
  4. et serviat ultima Thyle,
  5. tamen atras pellere curas ;
  6. miserasque fugare querelas
  7. non posse potentia non est.

Gloria vero quam fallax saepe, quam turpis est.I Unde non iniuria tragicus exclamat:

  1. ὦ δόξα, δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν
  2. οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγϰωσας μέγαν
  3. .

Plures enim magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt, quo quid turpius excogitari potest? Nam

qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisitae sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae veritate metitur.

Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum videtur.

consequens est, ut foedum non extendisse iudicetur. seu cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit, ut, quem

tu aestimas esse gloriosum, proxima parte terrarum videatur inglorius. Inter haec vero popularem gratiam ne com-