De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. invisus tamen omnibus vigebat
  2. luxuriae Nero saevientis.
  3. Sed quondam dabat improbus verendis
  4. patribus indecores curules.
  5. Quis illos igitur putet beatos,
  6. Quos miseri tribuunt honores?

An vero regna regumque familiaritas efficere potentem valet?

Quidni, quando eorum felicitas perpetuo Per"" durat? Atqui plena est exemplorum vetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaverint.

O praeclara potentia, quae ne ad conservationem quidem sui satis efficax invenitur. Quodsi haec regnorum potestas beati-

tudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatemqI\\ minuat, miseriam importet? Sed quamvis late humana ten-