De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite vilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua, qua regitur, ratione mirandum.

Formae vero nitor ut rapidus est, ut velox et vernalium florum mutabilitate fugacior!

Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret, nonne introspectis visceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum videretur? Igitur te pulchrum videri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas.

Sed aestimate quam vultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc, quodcumque miramini. uanae febris igniculo posse dissolvi.

Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod haec, quae nec praestare, quae pollicentur, bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.

  1. Eheu quae miseros tramite devios
  2. abducit ignorantia!
  3. Non aurum in viridi quaeritis arbore
  4. nec vite gemmas carpitis.
  5. non altis laqueos montibus abditis,
  6. ut pisce ditetis dapes,
  7. nec vobis capreas si libeat sequi.
  8. Tyrrhena captatis vada:
  9. ipsos quin etiam fluctibus abditos
  10. norunt recessus aequoris,
  11. [*](4 Gal. 8 (16, 7 sqq.): τήν τω̃ν μειϱαϰιων ω̋ϱαν τοϊς ἠϱινοϊς α̃νϑεσιν ἐοιϰυιαν ὀλιγοχϱόνιόν rt τὴν τέϱψιν txovaav 5 Aria. fr.59 (Iambl. Protr. 8; 47,12): ti γάϱ τις Wwcro βλέπειν ϰαϑάπεϱ τον Λυγϰέα ϕασιν, 5» διὰ τω̃ν τοιχων έώϱα xal τω̃ν δένδϱων, ποτ\' â ε̎δοξεν ει̃ναι τινα (de Alci- biade υ. Analyt. post. 1397 b 18, Hartlich250. Jaeger 101; τὴν ο̃ψεν ἀνεϰτόνό̛̛̛ϱα̃ν, 4 ottov συνέστηϰε xaxfÜv; cf. K.-E. XIII 2470, 35: Eoscher II 2*218. )[*]( V\'5 aristotelis PTLIVD Lyncei PVAur.l Laud lincei Tl Lynceis )[*](PTLVDKE)[*](V2 Aur2 DKE linceis T*L (Λυγϰειοις Plan.) 13 suma P 17 devio T2 Laud2 E2 W2; cr. PhiloL 1893,381; Huttinger 1900, 38, 1 26 noverunt p,, )
    60
  12. quae gemmis niveis unda feracior
  13. vel quae rubentis purpurae
  14. nec non quae tenero pisce vel asperis
  15. praestent echinis litora.
  16. Sed quonam lateat, quod cupiunt, bonum,