De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

— Illius igitur praesentiam, huius absentiam desiderabas? — Confiteor, inquam. — Eget vero, inquit, eo, quod quisque desiderat?

- Eget, inquam. — Qui vero eget aliquo. non est usque- --quaque sibi ipse sufficiens. — Minime, inquam.

— Tu ] itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas? - Quidni? inquam.

— Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt et hoc erat, quod promittere videbantur.

Atqui hoc quoque maxime considerandum puto, quod nihil habeat suapte natura pecunia, ut his, a quibus possidetur, invitis, nequeat auferri. — Fateor, inquam.

— Quidni fateare, cum eam cotidie valennor aliquis eripiat invito? Unde enim forenses querimoniae, nisi quod vel vi vel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae? — Ita est, inquam.