De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. Sed propter quod cetera optantur, beatitudinem esse concessimus;

quare sic quoque sola quae-ritur beatitudo. Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam.

- Nihil video, cur dissentire quispiam possit. — Sed deum veramque beatitudinem unum atque idem esse monstravimus. - Ita, inquam. — Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam

  1. Huc omnes pariter venite capti,
  2. quos fallax ligat improbis catenis
  3. terrenas habitans libido mentes,
  4. haec erit vobis requies laborum,
  5. hic portus placida manens quiete
  6. hoc patens unum miseris asylum.
  7. Non quicquid Tagus aureis harenis
  8. donat aut Hermus rutilante ripa
  9. aut Indus calido propinquus orbi
  10. candidis miscens virides lapillos,
  11. inlustrent aciem magisque caecos
  12. [*]( 18 v. supra 66, 13 21 cf. Matth. 11,28 24 Verg. Aen. VIII 46: hic locus urbis erit, requies ea certa laborum )[*](PTL VDKE)[*](1 creditur esse P 4 ullum inseret bonum T1 22 ligat fallar roaeis Prip. )
    69
  13. in suas condunt animos tenebras.
  14. Hoc, quicquid placet excitatque mentes,
  15. infimis tellus aluit cavernis;
  16. splendor, quo regitur vigetque caelum,
  17. vitat obscuras animae ruinas;
  18. hanc quisquis poterit notare lucem,