De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Hic tamen sceptro populos reg-ehat,
  2. quos videt condens radios sub undas
  3. Phoebus, extremo veniens ab ortu[*](.)
  4. quos premunt septem gelidi triones.
  5. quos Notus sicco violentus aestu
  6. torret ardentes recoquens harenas.
  7. Celsa num tandem valuit potestas
  8. vertere pravi rabiem Neronis?
  9. Heu gravem sortem, quotiens iniquus
  10. additur saevo gladius veneno! —

Tum ego: Scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam; sed materiam gerendis rebus optavimus, quo ne virtus tacita consenesceret. -

Et illa: Atqui hoc unum est, quod praestantes quidem natura mentes, sed nondum ad extremam manum virtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum.

Quae quam sit exilis et totius vacua ponderis, sic [*]( 28 Cic. Tusc. I 40. Sen. Ad Marc. 21. Plut Ex. 601c. Ptol. Syntax I 6. Macrob. Somn. II 9, 10; 10, 3. Mart. Cap. 290, 6 (197,21). Amm. Marc. XV 1, 4 12 subundans P 13 Phoeb. in PT1V1D1 15 nontus T1 nothus PFCLVDKE T2L1V2E 18 ignavi Pei. inpuri Peip.2 insani Pulman. 26 inde a perductas usque ad puto quae nec (infra 56,22) codex T suppletus est e W )

40
considera. Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis ? demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat:: obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur.

Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere

portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur. Huic quartae si, quantum r maria paludesque premunt quantumque siti vasta regio

distenditur, cogitatione subtraxeris, vix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis, ut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exi-.

guisque limitibus artata? Adde, quod hoc ipsum brevis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua. moribus totius vitae ratione distantes, ad quas tum difficultate itinerum, tum loquendi diversitate, tum commercii insolentia

non modo fama hominum singulorum, sed ne urbium quidem pervenire queat. Aetate denique M. Tullii, sicut ipse quo dam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae