De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram. ^ qua vos verae dignitatis ac potestatis inscii caelo ex aequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, [*](23 cf. Ov. Met. I 140: effodiuntur opes, inritamenta maior- 24 Arist. fr. 59: τιμαὶ δὲ xal δόξαι rct ζηλούμενα μᾱλλον Tåw }.Oł1f-: ἀδιηγήτον γέμει ϕλυαρίας (Iambl. c. 8; cf. Miiller 39). Cic. Tusc. nihil melius homini, nihil magis expetendum, nihil praestantios honoribus, imperiis, populari gloria. Plut. Apoll. 103e: ἐπαερϑέντες ἤ ^ χρημάτων περιουσίανἄϕϑονον fj διὰ μέγεϑος ἀρχη̃ς ἤ διά τιτας προ- εδρίαςπολιτιὰς ij διὰ Tiuas xal δόξας ) [*](PTLVDKE) [*](6 altas ut vid. Tl 11 arma V (prQbat Huttinger 1900, p. 19. n.t:tP 18 aethnae LiKE 25 qua TELaud* quam P quae LV Aur K2 Laud quasi?) DKl 26 ceciderint DlE, (i ex u, u m 2 s.s.) T )

37
quae flammis Aetnae eructantibus, quod diluvium tantas strages dederint?

Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum vestri veteres abolere cupiverunt, qui ob eandem superbiam prius regium de civitate nomen abstulerant.

At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit, ut non virtutibus ex dignitate, sed ex virtute dignitatibus honor accedat.

Quae vero est ista vestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia. consideratis, quibus qui praesidere videamini? Nunc si inter mures videres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris vindicantem, quanto movereris cachinno! Quid vero.

si corpus spectes. imbecillius homine repperire queas, quos saepe muscularum quoque vel morsus vel in secreta quaeque reptantium necat introitus?

Quo vero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est – fortunam loquor — possit exserere?

Num quicquam iero peras animo, num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amovebis?

Cum liberum quendam virum suppliciis se tyrannus adacturum putaret. ut adversum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saevientis abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, vir sapiens fecit esse virtutis. Quid autem est.

quod in alium facere quisque possit, quod sustinere ab alio ipse non possit?

Busiridem accepimus necare hospites [*]( 14, r1 de Zenone cf. 6,19; PIat. Περὶ ἀδολεσχ. 505 d, Easeb. Praep. ev. X 14, 15 sqq., Laert. Diog. IX 5,27; alii de Anaxarcho (Diogen. IX 59) eogitant; de Anaxagora, qui in schol. commemoratur. v. Sehepsa, Progr. Wiizrburg 1881, p. 44 et supra 6, 18 ) [*]( e1 quae (ineendia) F* (s)ethn(a)e PT2LV2K Aetna D* Valll.) )[*](PTLVDKM) [*](eructuant. T1L1VDK Peip.; cf. Verg. Aen. III 576. Gell. XVII 10, 9. Macr. V 17,14. 2 dederunt P 11 num D, ut vid. T1 12 videris T1L 1 19 nune P 21 puteret P 26 qaisquam codd. quidam Obb. 27 Ipse om. P accipimus PP VDK; cf. infra 40, 2. 75. 9. )

38