De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta 1 descendunt, paulo validioribus utendum puto. Age enim. si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid I
in eis est, quod aut vestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque vilescat? Divitiaene vel
vestrae vel sui natura pretiosae sunt, quid earum potius, aurumne ac vis congesta pecuniae? Atqui haec effundendo
magis quam coacervando melius nitent, si quidem avaritia semper odiosos, claros largitas facit. Quodsi manere apud quemque non potest, quod transfertur in alterum, tunc est
pretiosa pecunia, cum translata in alios largiendi usu desinit possideri. At eadem, si apud unum, quanta est ubique gentium, congeratur, ceteros sui inopes fecerit; et vox quidem tota pariter multorum replet auditum, vestrae vero divitiae nisi comminutae in plures transire non possunt;
quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt.s o igitur angustas inopesque divitias, quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non veniunt.
An gemmarum fulgor oculos trahit? Sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa, non hominum; quas quidem mirari homines vehementer ammiror.
Quid est enim carens animae motu atque compage. quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure [*]( 1 v. supra 16,20. 21, 11; de sollemni Protrepticorum ordine. quo neque ob divitias neque ob nobilitatem neque ob pulchritudinem atium studium spernendum esse ostenditur, Hartlieh 320, qui praeter hunc locum et HI 3-7 adfert Plat. Euth. 281 b, Galeni Protr. - T > \'? (deAristotelis fr.59 v. infra II 6 p. 36,21), Hortens. fr. 73/80sq., Plut. Πεϱί παίδωvdywyrts 8, Epict. III 22, 27 7,8 lh)l\'.l;1.; II 2, 1 confert Rand 11, 1 ) [*](PTLYEE) [*](6 vestrae PT1, ut rid. V1 vestri Fs vestra rel. Peip. 7 ac PT1LE aut T* an KV bis PTl his E congestae F5 pecunia PV1E2. c\' Eng.\'; Phil. Woch. 1922,1206 aut qui P hae V * 10 quaemque Tl 11 pretiosa om. Pl 14 replet in ras. P 20 quidem in P 21 pręcipu n T* 23 quidem enim P )
Quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra. vestram tamen excellentiam collocatae ammirationem vestram nullo modo mereantur.
An vos agrorum pulchritudo delectat? Quidni? Est enim pulcherrimi operis pulchra portio.
Sic quondam sereni maris facie gaudemus, sic caelum, sidera, lunam solemque miramur: num te horum aliquid attingit, num audes alicuius talium splendore gloriari?
An vernis floribus ipse distinguens aut tua in aestivos fructus intumescit ubertas?
Quid inanibus gaudiis raperis, quid externa bona pro tuis amplexaris? Numquam tua. faciet esse fortuna, quae a te natura rerum fecit aliena.
Terrarum quidem fructus animantum procul dubio debentur alimentis; sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam velis, nihil est, quod fortunae affluentiam petas.