De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige. Si. beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum, quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id, quod nequeat auferri, manifestum est, quin ad

beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare non possit. Ad haec, quem caduca ista felicitas vehit, vel scit eam vel nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam . beata sors esse potest ignorantiae caecitate? Si scit, metuat necesse est, ne amittat, quod amitti posse non dubitat, quare continuus timor non sinit esse felicem.

An vel si amiserit, neglegendum putat?

Sic QUOQue Derexile bonum est, quod aequo animo feratur -amissum. Et quoniam tu ; [*]( 1 Menandri Epitr. fr. 179 K. ts Koerte; Stob. IV 44, 57): ούδεv πέϖοvϑας δειvόv, ἂvμή πϱοσποιή adfertur a Plat. Ex. 599c. Sen.Ad Lucil. 19,20 (Epicur. fr. 474): miser est, qui ae beatissimum non iudicat ) [*](PTLVKE) [*](4 mutari T2LV2 7 habeat PT1 retinere TlVl 9 perpetuo VL 10 pe.titis P 11 insciti atque T1 14 tuam mittere TlE 15 cognoscas T1 Peip. (agnoscas in Aur. ita exaratum est, ut facile cogn. legi possit) 19 quoniam ad Rand, sed v. supra 18, 2 et Phil. Woch. 1922,1205 22 noscit P 25 an om. TaL1 an si vel P1 26amiseris P 27 sq. illi demens P1 )

31
idem es, cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur.

Quodsi multos scimus beatitudinis fructum non morte solum, verum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest, quae miseros transacta non efficit?

  1. Quisquis volet perennem
  2. cautus ponere sedem
  3. stabilisque nec sonori
  4. sterni flatibus Euri
  5. et fluctibus minantem
  6. curat spernere pontum,
  7. montis cacumen alti,
  8. bibulas vitet harenas;
  9. illud protervus Auster