De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Quis est enim tam compositae felicitatis, ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae vel numquam tota proveniat vel numquam perpetua subsistat.

Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus.

Ille utroque circumfluus vitam caelibem deflet, ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi; alius prole laetatus filii filiaeve delictis maestus illacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat;

inest enim singulis, quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat.

Adde, quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est et, nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis adversitatis insolens minimis quibusque prosternitur: adeo perexigua sunt, quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt.

Quam multos esse coniectas, qui sese caelo proximos arbitrentur, si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? Hic ipse locus, quem tu exsilium vocas. [*]( 8/9 Plut. Apoll. 103b: ovx ἔστιv δστις ndvx\' dvfjo εύδαιμοvεῑ.Sinc usque ad IV 6 Protreptici Aristotelis exeerptis Boethium usum esse adfirmat Usener 51, obloquuntur Miiller (II 5-nr 9), Rand, Klingner 8 sq. 24Plut. Ex. 600 a: ού yag oluai πολλούvείvαιΣαϱιαvωv 01 URJ tCC σἀ πϱἀyματα xaιμετἀcpvyrsπἂλλοv έϑελήσοvσιv αίτοίς ειv Ad ux. 611 b: δειvόv έστιv έτέϱος \'μέv ήδέως âv έλέσϑαιιήv σήv τίχηv • • πηλίxας ἔχει ra σωζόμεvαχἀϱιτας ) [*]( 8 atque s. v. T\'l 9 est om. P aliqui P 13 (vel, degener )[*](P PTLVKE ) [*](11 aetatur P deletis P dilectis X1 delectis V1 23 suma P 24 quis esse T1 )

30

incolentibus patria est. Adeo nihil est miserum, nisi cum

putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. Quis est ille tam felix, qui cum dederit impatientiae\'

manus, statum suum mutare non optet? Quam manus, amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est Quae si etiam fruenti iucunda esse videatur, tamen quo- :