De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Dedisti, ut opinor, verba Fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fovet. Munus, quod nulli umquam privato commodaverat, abstulisti.

Visne igitur cum Fortuna calculum ponere? Nunc te primum liventi oculo praestrinxit. [*](PTX TKE) [*](1 reth. PTVlE mellea dulcedine Wakejield ad Lucr. III 948 6 curationum T1 T1 dolores PTaK1 7 namque P 11 affinitate PTK principium P \' T 15 cum VxEy Peip. (typothetarum errore 20 lucis om. Hlinis s. s. V 21 facundiae quae T 25 CODa PTLVE S, tum tte illa) PT1 30 te s. r. T libeoti PT1 V1 Aur.1K1 praestinxit P praestrixit K )

27
Si numerum modumque laetorum tristiumve consideres, adhuc te felicem negare non possis.

Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam, quae tunc laeta videbantur, abierunt. non est. quod te miserum putes, quoniam, quae nunc creduntur maesta, praetereunt.

An tu in hanc vitae scenam nunc primum subitus hospesque venisti? Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem velox hora dissolvat?

Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen vitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis.

Quid igitur referre putas, tunc illam moriendo deseras an te illa fugiendo?

  1. Cum polo Phoebus roseis quadrigis
  2. lucem spargere coeperit,
  3. pallet albentes hebetata vultus
  4. flammis stella prementibus.
  5. Cum nemus flatu Zephyri tepentis
  6. vernis inrubuit rosis,
  7. spiret insanum nebulosus Auster,
  8. iam spinis abeat decus.