De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Deprehendisti caeci numinis ambiguos vultus. Quae sese adhuc velat aliis, tota tibi prorsus innotuit.

Si probus, utere moribus, ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem; nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset. Reliquit enim te, quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus.

An vero tu pretiosam [*]( 11 v. supra 16, 20 sq. et Klingner 12sq., qui de popvlari philoiophia verba facit ) [*]( 4 bland. quoque TlLlVx Aur.1 Peip. o adto Ll aditu )[*](PE2 PTLVKE) [*](adytu V* 7 contingat Pl 8 descisceris PT1 L1 V1 discesseris V2 Aur.K 11 reth. PTLVK 12 recta PLIEJ, ut vid. T1V1 13 tunc P1 T1 V1 misice ut vid. T1 17 mutatam Peip. (typothetarum ut uid.errore) 18 servabit PTlLV servabat Aur. 21 nominis Tl 23 perfidam TF1 Erfurt. Par. 15090 (probat Schepss 23 sq. sperne atque om. P. )

22
aestimas abituram felicitatem et cara tibi est fortuna

praesens nec manendi fida et, cum discesserit, allatura maerorem? Quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calami-

tosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim, quod ante oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas

fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo aequo animo toleres oportet, quicquid intra fortunae

aream geritur, cum semel iugo eius colla summi. Quod si manendi abeundique scribere legem velis ei, quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbes, quam permutare non possis?

Si ventis vela committeres, non quo voluntas peteret, sed., quo flatus impellerent, promoveres; si arvis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares.

Fortunae te regendum dedisti, dominae moribus oportet obtemperes. vero volventis rotae impetum retinere conaris? At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit. x