De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. Numquam purpureum nemus
  2. lecturus violas petas,
  3. cum saevis Aquilonibus
  4. stridens campus inhorruit,
  5. nec quaeras avida manu
  6. vernos stringere palmites.
  7. uvis si libeat frui:
  8. autumno potius sua
  9. Bacchus munera contulit.
  10. Signat tempora propriis
  11. aptans officiis deus
  12. nec quas ipse cohercuit
  13. misceri patitur uices.
  14. sic quod praecipiti uia
  15. certum deserit ordinem
  16. laetos non habet exitus.

primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam?

-- tu uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato.