De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. sulcis semina credidit,
  2. elusus Cereris fide
  3. quernas pergat ad arbores.
  4. Numquam purpureum nemus
  5. lecturus violas petas,
  6. cum saevis Aquilonibus
  7. stridens campus inhorruit,
  8. nec quaeras avida manu
  9. vernos stringere palmites.
  10. uvis si libeat frui:
  11. autumno potius sua
  12. Bacchus munera contulit.
  13. Signat tempora propriis
  14. aptans officiis deus
  15. nec quas ipse cohercuit
  16. misceri patitur uices.
  17. sic quod praecipiti uia
  18. certum deserit ordinem
  19. laetos non habet exitus.

primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam?