De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. misceri patitur uices.
  2. sic quod praecipiti uia
  3. certum deserit ordinem
  4. laetos non habet exitus.

primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam?

-- tu uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato.

-- tum illa: Huncine. inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas an ullum credis ei regimen inesse rationis? -

Atqui. inquam. nullo existimaverim modo. ut fortuita temeritate tam certa moveantur. verum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies, qui me ab hac sententiae veritate depellat. —

Ita est. inquit; nam id etiam [*]( ; 4* fontibus capitis 6 v. Htiiler 23 ) [*]( f )

18
paulo ante cecinisti hominesque tantum divinae exsortes curae esse deplorasti.