De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

  1. casurum rutilo surgat ab ortu,
  2. quid veris placidas temperet horas,
  3. ut terram roseis floribus ornet,
  4. quis dedit, ut pleno fertilis anno
  5. autumnus gravidis influat uvis,
  6. rimari solitus atque latentis
  7. naturae varias reddere causas:
  8. nunc iacet effeto lumine mentis
  9. et pressus gravibus colla catenis
  10. declivemque gerens pondere vultum
  11. cogitur heu stolidam cernere terram.

Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae.

Tum vero totis in me intenta luminibus: Tune ille es, ait. qui nostro quondam lacte nutritus.

nostris educatus alimentis in virilis animi robur evaseras? Atqui talia contuleramus arma.

quae nisi prior abiecisses. invicta te firmitate tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces, pudore an stupore siluisti? Mallem pudore, sed te, ut video, stupor [*](PTLVKE) [*](1 acta F2K2 12 qai Tl 26 promtis P (signo addito, quo ad marginem reUgari solet, ttbi nihtl tamen exstat) 29 prias(V) T1 30 agnoscesne T1L1V1 Aur. 31 videor P1 )

5
oppressit.

Cumque me non modo tacitum, sed elinguem prorsus mutumque vidisset, ammovit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum.

Sui paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognoverit, quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus.

Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam veste siccavit.

  1. Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae
  2. luminibusque prior rediit vigor,