De consolatione philosophiae

Boethius

Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.

Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere viderunt; quam uti alicuius sceleris ammixtione fusca-

rent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt. Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat.

Instillabus enim auribus cogitationibusque cotidie meis Pythagoricum illud ἕπου θεῷ. Nec conveniebat vilissimorum me spirituum praesidia captare, quem tu in hanc excellentiam componebas, ut consimilem deo faceres.

Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus amicorum. socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa [*]( . I 137 (Sosiades): Sen. De vita beat. 15, 5 (deum sequere), Ad Lucil. (II) 16, n; lamb!. Vita Pyth. 18 (86): ἃπαςὁ βίος συντέταϰται πϱὸς rd ἁϰολουϑεῑν τψ̄ ϑεψ̄ 19 Sen. Ad Lucil. (VII) 48,11: quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat. IambI. Protr. 3 (11, 1-1 P- : i} .. γνω̄σις τω̄ν ϑεω̄ν (ϑείων Reintsius, cf. Diels, Doxogr. 273, 12) ποιεῑ .. ἡμᾱς τοῑς 9tot; ὸμοίους S ) [*](PTLVKE) [*](3 summiteret P2 sumiteret 1 6 alterum tamen del. TLV ow- Peip. convinctumve PlK 7 moti T2L1V2KE2 Notker 9 merito T* LVJ; cf. Pfeilschifter (Kirchengesch. Stud. III ½, Munster 1896, p. 178), qui vertit: In der Tat, die Senatoren wāren es wert, dap keiner eines solchen Yerbrechens uberfuhrt icerden könnte simile P dissimili TI 18 pithag. L pytag. VE phitag. PK ϕεόν libri (AllO 6Y 6EOX T5) ϑεοῑς Eng. (de non diis s. s. TLV sed de deo sperare auxilium add. T) 19 praesidium L 22 aeque T ac tu ipsa Sitznu acta ipso libri Peip. )

13
reverendus ab omni nos huius criminis suspicione defendunt. Sed — o nefas!

illi vero de te tanti criminis fidem capiunt atque hoc ipso videbimur affines fuisse maleficio, quod tuis imbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus.

Ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reverentiam, nisi ultro tu mea potius offensione lacereris.

At vero hic etiam nostris malis cumulus accedit, quod existimatio plurimorum non rerum merita, sed fortunae spectat eventum eaque tantum iudicat esse provisa, quae felicitas commendaverit; quo fit, ut existimatio bona prima omnium deserat infelices.

Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae, piget reminisci; hoc tantum dixerim ultimam esse adversae fortunae sarcinam, quod, dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt, meruisse creduntur.

Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli.

Videre autem videor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque novis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum vero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate, verum ipsa etiam defensione privatos. Itaque libet exclamare:

  1. O stelliferi conditor orbis,
  2. qui perpetuo nixus solio
  3. rapido caelum turbine versas
  4. legemque pati sidera cogis,
  5. ut nunc pleno lucida cornu [*]((5))
  6. [*](29 ad Posidonium redire putat Galdi (BoU. fU. class. XXXVI 1929, 139) )[*]( 1-5 ultra Fs 11 multipliees quae T1 14 affigitur T2 Notker )[*](PTLVKE)[*](17 feneratorum P 21 audiendam Tl V1 K 22 insontis Tl 25 ad deum invocatio adscribunt TL )
    14
  7. totis fratris obvia flammis
  8. condat stellas luna minores,
  9. nunc obscuro pallida cornu