De consolatione philosophiae
Boethius
Boethius. Anicii Manlii Severini Boethii Philosophiae Consolationis (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 67). Weinberger, Wilhelm, editor. Vienna, Leipzig: Hoelder-Pichler Tempsky, Akademische Verlags Gesellschaft, 1934.
Delatorem, ne documenta deferret, quibus senatum maiestatis reum faceret, impedisse criminamur. Quid i igitur, o magistra, censes? Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus?
At volui nec umquam velle desistam. Fate-, bimur? Sed impediendi delatoris opera cessavit. An optasse illius ordinis salutem nefas vocabo?
Ille quidem suis de me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. Sed sibi semper mentiens imprudentia rerum merita non potest immutare
nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror vel occuluissej veritatem vet «oncessisse mendacium. Verum id quoquo modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo.
Cuius rei seriem atque veritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandavi. Nam de compositis falso litteris, quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere? Quarum fraus aperta patuisset, si nobis
ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotus maximas vires habet, uti licuisset. Nam Quae sperari reliqua [*]( 19 aq. Theaet. 151 d: ψεῡδός t* ξυγχωϱη̄σαι at ἀληϑὲς ἀϕανίσαι οὺδαμω̄ς ϑέμις; cf. Rep. 485c ) [*](PTLTKE) [*](2 ut intra PT* nisi V (m2 ut vid.), K 4 atquin PTIL1 atqui in rel. Peip. 8 vilitas interpretis esse censuit Peip. vilitatis Glareanvs (Petri Fabri codex apud Barihium Adv. 49,3*) Peip.; cf. Eng. 9 quaeres PTV1 qaaeris rd. Pap. 12/13 quid itur e mag. c. P 14 pudori T2 Peip. 14/15 fatebamur P 15 cessabit K Anr* Prip. 16 hordinis ex hominis P iudicabo T\'- 21 est L 27 namque PTlK namquQ F )
Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetavit, ut impios scelerata contra virtutem querar molitos, sed, quae speraverint, effecisse vehementer ammiror.