Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quae maiores nostri diuina inspiratione cernentes necessarie praecauerunt, ut contra unamquamque haeresim quod acta synodus pro fide communione et ueritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent nouis post haec retractationibus mutilari, ne prauis occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi, sed auctore cuiuslibet insaniae ac pariter errore damnato sufficere iudicarunt, ut, quisque aliquando huius erroris communicator existeret, principali sententia damnationis eius esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet uel professione sua uel communione posset agnosci.

et ut breuitatis causa priora taceamus, quae diligens [*]( 3 uoluerit £ 8 4 hac QuiT (BA): om. (SS (VR) 5 fixa £ 8 retenti iT praesumpsitione a 8 stabilem 22 9 hac ps, III/ae q1 hisdem 2 recidibis β, recidebis δ, residuus T, residui i1, rediuiuis i3 10 si militibus St3T, similibus i2 14 illi iT 15 pernitiosam %3T 17 maioris £ 8 18 necessariae S heresim QuiT (B): heresem p5 (YBA) 19 synodus Qυβδ (VRB): semel synodus (sj-nodis T)iT(A) 20 sinirent Qυβδnubis £ 8 23 pari izT ut Qupi: aut 8, Vę T 24 exaestiret a 25 sententiam £ 5 26 possit £ si2 27 cognosci iT prauitatis S )

777
inquisitor facile poterit uestigare. Sabellium damnauit synodus nec fuit necesse, ut eius sectatores postea damnarentur, singulas uiritim synodos celebrari sed pro tenore constitutionis antiquae cunctos, qui uel prauitatis illius uel communionis extitere participes, uniuersalis ecclesia duxit esse refutandos.

sic propter blasphemias Arrii forma fidei communionisque catholicae Nicaeno prolata conuentu Arrianos omnes uel quisquis in hanc pestem siue sensu seu communione deciderit sine retractatione concludit.

sic Eunomium, Macedonium, Nestorium synodus semel gesta condemnans ulterius ad noua concilia uenire non siuit sed uniuersos quocumque modo in has blasphemias recidentes tradito sibi limite synodali refutauit ecclesia nec umquam recte cessisse manifestum est qualibet necessitate cogente nouiter. quae fuerant salubriter constituta, temerasse.