Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

postquam ergo nou solum niliil profecisse litteras decessoris sui sanctus Felix papa cognouit et ludibria quaedam ab Acacio fieri in euersionem fidei et totius ecclesiasticae disciplinae, electis Uitali episcopo Troentinati ex Picenti regione et Miseno Cumanae ecclesiae episcopo ex regione Campaniae sub hac instructione direxit, ut Petrus de Alexandrina pelleretur ecclesia et ut libello sancti Iohannis episcopi Alexandrini responderet Acacius atque ipsi denuntiaretur Acacio, ut anathema Alexandrino diceret Petro.

sed legati supra dicti, quamuis in custodiam hostili more detrusi [*]( 1 eonfugerint B;1 ne ipso quidem dignos haberet (digni haberentur S) aspectu (effectu ex effectum V) F-: nec uisu (uisui B, uisi A) dignos (dignus BrJ) haberet BrJ 1V iam si trap. A 2 aliqua indulgentia FA forsitam TA inpetrasset A iurita rA 3 deberet TA ineipiendam r 4 sanctus V: om. BTXW iohannis r.1 retulisset B 5 quem (pro quod) A quem acacius (acliacius r, achatius A) IfrAiri: acacius quem V cum petro damnauerat W: damnauerat cum petro BrATF 6 penitentiae remedio F-: remedio penitentiae BrATP 7 se ipro sede) B post tot damn. Tyr. om. A damnationis tiriorum B 8 miseret B, miserata A ecclesiam B praesedere A 9 proficisse BrA literas B praedecessoris W felix Br.1 W: om. V 10 achacio F, athatio A fieri inuersione A fidei et V (cfW): om. BrA 11 elietis B, lectis V uitali V: uitale jBrA trentinati A, troentinate B 12 picenti V: picina UFA, picena W e miseno cumana B, et misino caimane A 14 de om. B et om. A libellos B, libellus A c 15 achaius A acacius .. denuntiaretur om. r ipse B.1 denuntiatur achatio A 16 achacio r Alexandrino VW: om. BTA dicent A sed legati supra dicti quamuis in custodiam hostili more detrusi V: qui quamuis hostili (ostili B) more detrusi in custodiam Br, quidem uiso stili more detrusi in custodia A, qui licet hostili more in custodia detrusi W - ) [*]( 29* )

452
chartas amiserint, tamen perfidis haereticis atque damnatis adcommodare non debuerant, quae sola negari potuit, uoluntatem. non solum ergo non egere quae iussa sunt aut quae poterant expedire fecerunt sed etiam haereticis communicauerunt, confirmationem Petri episcopatus, ad quem pellendum missi fuerant, deferentes atque contumelias in. episcopum Iohannem Acacio rescribente portantes.

quibus commotus papa beatissimus habita synodo Uitalem et Misenum ab officio et communione suspendit ac deinde damnauit Acacium. cuius postea audacia deteriora committens etiam illum Petrum Antiochenum eiecto catholico Calendione a se ordinato ad Antiochenam misit ecclesiam.

Postquam Iohannes superuenit episcopus, quem sicut oportuit Romana suscepit ecclesia, sanctus papa Felix legationem, ut dictum est, ordinauit. quae apud perditos animos quicquid est hostilitatis experta est. nam detrusa in custodiam perditis chartis cum grandi uix remeauit obprobrio, episcopatum [*]( 1 cartas lJA. animiserint B 2 debuerant VB: debuerunt rATT negare fA. uoluntate BA. 3 egere V: egerunt rATF" negerunt B atque (pro aut quae) A 4 poterant expedire V: expedire (expetire si poterant JBrA fecerunt V: om. BfA. etiam BTHW: om. V comniunicauerint confirmatione A 5 at r que B pellendi A 6 deferentis A 7 achacio r, achatio A rescribente V: dirigente Br.1 (cf. "H") quibus commotus papa beatissimus habita synodo V: quibus rebus habita synodo commotus beatissimus papa BTkW (cf. W) 8 nesenum B et om. V 9 ac deinde damnauit acacium V: acaciumque (achaciumque r, achatiumque A) damnauit BfA. 10 postea Tr: om. BTAW comittens r illum om. B 11 antiocenum B, anthiocenum r electo V catholicum A calendionem A. kalendionem r a se ordinato V: quem ipse onlinauerat BfA 1V ad om. A 12 antlliocęnam r, acatiocenam B, antiochiam A ecclesiam KXPLICIT B 13] ,§§ 30 ct 31, quas solus exhibet V, ad ipsum tractatum non pertinent sed ei posteriore tempore a nescio quo additae sunt idque ita, ut uerba § 30 ex ipsius tractatus ,Ş.§ 23 et 28 conflarentur. sicut oportuit huc transposui coll. § 23, unde haec desumpta sunt: post ut dictum est (15) exhibet V 15 perditos animos scripsi: praedicatos animos V, praedictos omnes o2 17 perditi V, cotr. 0 grande V )

453
Petri, ad quem expellendum missa fuerat, firmatum reportans. quem Romana anathemarat ecclesia ita:

Felix papa episcopis per Aegyptum Thebaidem Lybiam et Pentapolim constitutis post alia: Petrum uero, qui se ab ecclesiae unitate sub beatae recordationis Proterio separauit et in mortem ipsius parricidae Timotheo ad persequendos iunxit orthodoxos, nulla tanti nominis aut honoris permittimus societate laetari quando in creatoribus propriis non dissimilibus ipso sui exordio caducum, quod se aestimat, reperitur. est ergo praefatus cunctis anathema nec ab ecclesia catholica credatur umquam recipi, qui post coher<ci>tionem saepissimam et per tot annorum spatia in peruersitate propria perseuerans locum satisfactionis amisit..

(100. ) EIUSDEM PAPAE GELASII ADUERSUM ANDROMACHUM ET CETEROS ROMANOS QVI LUPERCALIA SECUNDUM MOREM PRISTINUM COLENDA CONSTITUUNT.

Sedent quidam in domibus suis nescientes, neque quae loquantur neque de quibus affirment, de aliis iudicare nitentes, cum se ipsi non indicent et uelint prius accusare quam nosse ac docere quam discere et indiscussis rebus nec inuesti<(gati)>s causis nec rerum ratione quaesita, quod eis ad buccam uenerit, inconsideranter effundere et praecipitanter euomere, non ueritatis adsertione prolata censentes sed studio cacologiae, quae nesciunt, arguentes, eoque progressi sunt, ut etiam recte facta maliuolentiae proposito lacerare contendant; qui si saperent, non praecipitarent omnino sententiam sed perscrutatis ante rebus loquenda depromerent.

uerum quia nos arguunt segnes esse [*]( 2 anathcmatizamt pla man. post. ita distinxi ab eis quae sequuntur coniun:cique cum eis quae a\'tłtecedunt 4 talia V, corr. I) 5 parridig Y, corr. 02 (1 ad Y: ad se 11, unde se ad p2 7 laotari V, corr. 0 quanto F. corr. Thiel 9 repperitur V fort. esto 11 cohertionem V. correxi: cohortationem uulgo 12 perseuerany V ) [*]( 100. L\'dd. Car. I2 410; Bar. ad a. 496. 30; Collect. Concil.; Thiel 698. 14 IXCI; EiusDBM V 19 iudicent 02: dicent V noscc V, corr. \'J2 20 iuuentigatis, Car.: inuestiis V 2;-\' qui o: qua Y )

454
censores in uitiis ecclesiae cohercendis, et a nobis consequenter agnoscant non tantum corporalis adulterii esse peccatum, quod et discuti debeat et iure puniri, sed esse longe maius fornicationis et adulterii genus, quod in quolibet Christiano, quia membrum omnis Christianus ecclesiae est, competenter debeat uindicari: tanto enim sacrilegii maius est crimen, quanto animae fornicatio peior est corporis; nam per animae fornicationem ab ipsius dei coniunctione disceditur adque inmundos spiritus spiritalis adulterii genere transitur.

quomodo autem.non < in > hanc partem recidit, qui cum se Christianum uideri uelit et profiteatur et dicat, palam tamen publiceque praedicare non horreat, non refugiat, non pauescat ideo morbos gigni, quia daemonia non colantur et deo Februario non litetur. ei deo. ubi haec deliramenta compererit? quomodo praeuaricator non est, qui in has blasphemiae profanitates incurrit? quomodo sacrilegus non aestimetur, qui abiurata unius dei prouidentia et potestate, quam confessus, ad prodigiosas superstitiones et uana figmenta seducitur?

secundum apostolum longe deterius iureque damnandum confessam ueritatem deserere quam si in eam nullatenus credidisset. quamuis enim ridiculosa sint figmenta, quae proferat. tamen ipse affectus et uoluntas in crimine est et professio ac praedicatio iure damnanda, ac per hoc, qui in alium sententiam damnationis uult sine dilatione proferri, in quo alium iudicat, semet ipsum se condemnare cognoscat.

numquid enim pontifex uindicare debet in eos, qui adulterium corporale committunt, et in eos, qui sacrilf:\'gium. id est fornicationem et adulterium spiritale gerunt, non debet [*]( 18 sqq. cf. Petro II 2, 20 sq. ) [*]( 3 fornicationis et adulterii p2: fomicariis et adulteris V 8 coniunctione ex coniunctionc corr. V adque scri}Jsi: atque 1\', atque <ad> p\' 9 in add, Bar. 11 puhhceque p2 Bar.: publiceque suppliceque V 12 morbo signi Т-, corr. a man. 1 ut uidetur 13 deo o: ideo l" ei deu temptatli: uideo l\' Bar. 14 conccpt-rit Bar. 15 hac V, corr. 0 blaphemiae r 17 confessus <est/ C\'ar. 18 uana ex unas corr. 02: uanas V fQrt. reducitur (Cr. p. 456, 8) deterius iureque darnnanduU1 scripsi: deterius iureque damnandus V 1 n in eam c: meam Y 20 cradidisset o: credidissp V )

455
uindicare? nonne ipse dominus, cum adultera ad eum esset adducta, accusantibus dixit: si quis uestrum sine peccato est, primus in eam lapidem mittat? non ait <si quis uestrum non simili modo adulter est\' sed <si quis sine peccato est\'; quolibet ergo όobstrictus quisque peccato in alterius peccati reum lapidem non audeat mittere. quibus tunc pro sua conscientia discedentibus mundi saluator adiecit: mulier, ubi sunt accusatores tui? nemo te condemnauit nec ego te condemnabo. sed uade. ulterius iam noli peccare. tenes et teneris. urgues urgueris. obstringis obstringeris; pontificis discussionem flagitas uindictamque deposcis: memento idem aduersum omne crimen esse proferendum.

numquid non etiam leges humanae dicunt, quod reus reum facere non possit? fistucam u ides sin oculo fratris et in tuo trabem non ui des? qui moechos accusas, adulterium facis et corporales adulteros spiritalis adulter incessis? certe discussionem poscis, homo diligens maturus religiosus non uis aliquem in ecclesia peccare, peccantem cupis discuti et poenae consequenter addici: quaecumque in alium promis, et in te proferre cogeris; hoc enim facis, ne segnitia pontificis accusetur, ne maculetur ecclesia: debet ergo et pontificis in omnibus malefactis sollicitudo et seueritas non deesse et ab omnibus ecclesiae fama purgari. sed dicas forsitan < te >

laicum, illum ecclesiae ministrum et eo grauius crimen exaggeres. uerum dicis nec ego diffiteor: tanto sollicitius examinandus est quanto magis propinquus est, tanto magis reus est quanto in illo ministerio constitutus, et haec facere minime debuisset. ecce censura non deest: auditur et. si conuictus fuerit, uiudictae consequenter addicitur. age [*]( 2 loh, 8, 7 7 Ioh. 8, 10 sq. 13 cf.Dig. XLVIII 1.5; C.Th. IX 1, 12; C. Iust. IX 1. 19 14 Matth. 7, 3 ) [*]( 4 sinuH modo scripsi: similitudo lr, similiter 02 5 quodlibet Y, corr. Car. 10 urges et urgeris, obstringis et obstringeris Ear. obstringes Y, corr. 02 12 idem acripsi: in V 17 non uia f): nouis V 18 cupi Y, corr. 0 pęnę V 19 in te p2: inter V 20 facit Mansi ne mac. scripsi: He (an Xe?) mac. V, et mac. 0 23 te add. Bar.: om. Y; forsan te oZ 24 eo scrips: ego Y, esse 02, ergo (om. et) Edit. aeg. exaggeras 1)2 25 solicitius V 27 auditu V, correxi )

456
modo, quid uis de te? numquid quia in ministerio sacro non es, in plebe sacra non es? an nescis et te membrum esse summi pontificis? an ignoras totam ecclesiam sacerdotium uocitatam?

postremo si ille reus est, qui accedens ad ministerium ecclesiae delinquit, numquid et tu reus non es, qui post confessionem ueritatis ad praua et peruersa et profana et diabolica, quibus te renuntiare professus es, figmenta reduceris?

itaque etiam tu post blasphemias palam publiceque profusas a sacro corpore modis omnibus abstinendus es. non potes enim mensae domini participare et mensae daemoniorum nec calicem domini bibere et calicem daemoniorum, non potes templum dei esse et templum diaboli, lux simul et tenebrae in te conuenire non possunt. uiderim, utrum urgueas atque compellas in alio maleficium uindicari: tu tamen sceleris tui pondus non potes declinare et, quanto in alio transire crimen non pateris impunitum, tanto quid etiam in te pro rerum ratione facere debeamus ostendis.

uerumtamen in ipsis. blasphemiis tuis, quibus es iure plectibilis, imperitiam tuam euidenter agnosce et, sicut ait ille, uoluntatem habere te mentiendi, artem fingendi non habere, cum sic te intellegas malum habere affectum peruersumque apostatandi propositum. ut tibi materia prorsus uanitatis illius nulla suppeditet nec possis adstruere.

quod corde concipis et ore depromis. dic mihi, cum saepenumero in Romanis historiis legatur Liuio ora( to )re saepissime in hac urbe exorta pestilentia infinita hominum milia deperisse atque eo frequenter uentum, ut uix esset, unde illis bellicosis temporibus exercitus potuisset adscribi: illo tempore deo tuo Februario minime litabatur an etiam cultus [*]( 3 Petr. I 2, 5 9 sqq. cr. Cor. I 10, 21 et 20; II 6, 14 19? 23 sqq. inter Liuii secundae decadis fragmenta receperunt qui Liuium ediderunt (Hertz fragtll. 12) ) [*]( 3 sacerdotum V, corr. Bar. 13 urgeas Bar.: urgues V 14 maleficio Y, corr. Thiel: maleficia Bar. 15 poteris Y, corr. Car. 19 uoluntate V, corr. fJ 24 Liuio oratore scripsi: libi 0 orare Y, Liuio auctore Car. )

457
hic omnino nil proderat? illo tempore Lupercalia non celebr< ab )antur? nec enim dicturus es haec sacra adhuc illo tempore non coepisse, quae ante Romulum ab Euandro in Italiam perhibentur adlata.

Lupercalia autem propter quid instituta sunt, quantum ad ipsius superstitionis commenta respectat, Liuius in secunda decade loquitur nec propter morbos inhibendos instituta commemorat sed propter sterilitatem, ut ei uidetur, mulierum, quae tunc acciderat, exigendam. proinde si uel ad hoc ipsum aliquid hoc ualeret, hoc intermisso non morbus acciderit, contra quem Lupercalia reperta non sunt. sed feminae nequaquam generare debuerant, pro quarum fecunditate concinuntur inuenta.

Quid dicturi estis de este, de sterilitate, de bellorum tempestate continua? numquid et haec propter sublata Lupercalia contigerunt? si autem non propter ista uel uitanda uel curanda Lupercalia sunt prouisa, quid inani turbatione iactamini? quid Tuscia, quid Aemilia ceteraeque prouinciae, in quibus hominum prope nullus existit, ut bellica necessitate consumerentur, Lupercaliorum fecit offensio, quae longe ante uastatae sunt, quam Lupercalia tollerentur? quando Anthemius imperator Romam uenit, Lupercalia utique gerebantur et tamen pestilentia tanta subrepsit, ut toleranda uix fuerit. numquid per Campaniam Lupercalia gerebantur, quae sublata, morbos illic et pestilentiam procrearent?

sed dicturi estis ad Romam tamquam ad caput omnia pertinere et, quod hic factum non est, diuersis prouinciis adeam pertinentibus obfuisse. cur ergo, antequam ad Romam istae prouinciae pertinerent, praeter Lupercalia propriis opibus floruerunt? ut sterilitas sit continuata terrarum, Lupercalia sublata fecerunt [*]( 1 proderat illo tempore quo Lup. celebrabantur Thiel celebrantur V, corr. p 3 cepisse qui V, corr. 0\'1 5 respectant V, correxi 6 libius Y 8 exigendam Labb. in marg.: elhibenda Y, cximendam Thiel 10 accidere Thiel 12 concinantur Y, corre.ci: concinnantur cod. Angelic 13 sterelitate Y 16 dęmilia Y, corr. 0 18 ueHica Y, corr. 02 21 suprepsit V 22 campania V, corr. (man. post.?) a 23 pestilentia V, corr. fj: pestilentias a3 procrearet V, corr. p 24 dicitur iestis Y, corr. Car.: dicitur gestis a )

458
an nostrorum menta peccatorum, de quibus olim dictum est:
  1. et
  2. Quicquid Romani meruerunt perdere mores
  3. ?
sterilitas certe feminarum debuit prouenire, propter quam auferendam Lupercalia instituta iactantur, non sterilitas terrarum, propter quam Lupercalia non sunt instituta remouendam. quid in Africa unde sterilitas ?

quid in Galliis? Jbupercaha ista fecerunt an nostri mores. furta, homicidia, adulteria, iniustitiae, iniquitates, ambitiones, cupiditates, periuria, falsa testimonia, oppressiones miserorum, bonarum causarum impugnatio malarumque defensio et in omnibus inaudita peruersitas, postremo. quod supra omnia est, deo fictae mentes et sacrilegia artesque magicae etiam paganis horrendae? ecce, quae faciunt omnia aduersa et inimica nobis, non Lupercalia, quae sunt pro uestra salute sublata.