Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
Haec nos ex uerbis apostoli fas est sobria consideratione metiri, ultra quae praeuaricantum est temeraria curiositate prorumpere. propter quod etiam commonemur: altiora te ne quaesieris et. fortiora te ne fueris scrutatus, et: non [*]( 29 Eccli. 3, 22 30 Rom. 12, 16 ) [*]( 12 corruptibili incorruptibilo 02: corruptibile V 14 dequorum V. corr. Thiel 26 habiturum Thiel: arbitrium V, resumpturum Edit. regia 27 hoc 0 28 ultraq; V praeuaricandum V, correxi: canendum (J2 )
quasi uero humani corporis aliqua membra culpabilia uel de<de>cora uel reprehensibilia sint creata, cum deus fecerit omnia bona ualde et unam<quam>que speciem in suo genere conpetenti decore subnixam, nisi quod haec, quae inhonesta nostra sunt dicta, concupiscentiae primordialis decolorasset excessus: quae utique sic fuerant instituta, ut ad nutum mentis humanae famulantia tantummodo ex animae rationalis arbitrio ad procreandae sobolis causam suis officiis fungerentur, praeter hanc uero causam nihil contra mentis imperium uel praeueniendo insolentius uoluntatem uel, cum id uoluntas expeteret, quicquam rebellionis adferrent. sed postquam anima summis suis subiecta non constitit, pari in se ipsa naturae contumacis lege punita superbia est, ut huic quoque id est animae dominio subiecta consequenter obsequia repugnarent et, quod uetiti praesumptione contraxerat humanae mentis inoboediens adpetitus, in ea parte corporis indicaret, qua degeneris ac decoloratae superbaeque radicis procul dubio uitiosa fuerat generatio propaganda.
quae utique si hic, nisi essent hac exorbitatione foedata, potuerant decore tantum humano generi propagando tam honesta quam moderata persistere etiam in corpore sine [*]( 3 Cor. I 2, 9 11 cf. Gen. 1, 31 (Eccli. 39, 21) ) [*](tiraeDtihufi 4 diligcntibu.T V (qui diligunt illum Vulg.) 9 audiat V, corr. o2 uero p2: uerbo V 10 decora V, corr. Tliiel 11 unamque V, corr. Car. 18 uel praeueniendo Thiel: quę praeueniendo V. praeueniendoque p2 19 uoluntate V, corr. p2 quicguam V 20 adferent V animam V, corr. o2 25 superbjeque V . 26 radiciis V, corr. o 27 hanc r, corr. p ) [*]( xxxv. ) [*]( 28 )
quam autem condita sunt honesta humanae membra substantiae, etiam res illa nos admonet, quod cum in paradiso nudi essent primi parentes, nihil in his confusionis habuerint, unde post peccatum et concupiscentiae uirus ingressum corporum suorum inordinata perturbatione confusi sunt, atque ideo satis apparet, quod, si in illa quamuis felicitate paradisi positis, terreno tamen corpore constitutis conspici sine confusione potuerunt, multo magis in spiritali corpore atque in illa sublimi beatitudine, quae similitudinem gestura est angelorum, et, ut homini in carnis resurrectione nihil desit, integer reformetur et, ne aliquid deforme conditor creasse uideatur, si quid de resuscitato corpore subtrahatur, bonum potius eius opus inde etiam conprobetur, ut eius conditio in illius quoque claritatis decore permaneat;
nisi forsitan isti etiam illic adhuc existiment motus corporeos orituros, ubi, sicut ipse dominus ait, neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli. quod [*]( 11 Cor. I 2, 9 28 Marc. 12. 25 ) [*]( 4 specie V, corr. 0 10 all add. Car. 13 apruptum V 16 confusionibus V, corr. o2 habuerint ex habuerunt corr. V: habuerunt Car. 17 ingressu V, corr. o2 19 illa V. corr. 0 quauis .. positi .. constituti ( ar. 20 conspicis V, corr. 02 21 <illo> spiritali Car. 26 illis V, corr. Thiel 29 angelis V, corr. 0 )
falluntur autem, qui putant illud apostoli testimonium sibimet suffragari, quo uideantur adserere in uirilem formam omnes homines suscitandos, ubi ait: donec occurramus omnes in unum uirum perfectum. quid ergo facient, cum rursus idem dicat: despondi uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo, quod huic utique opinioni eorum erit sine dubitatione contrarium, nisi mysterio conpetenter inspecto modesta mente cognoscant, qualiter utrum(que> conueniat?
quid itaque uelit sibi, quod in utroque sexu describatur ecclesia, quantum domino reserante sentimus, exponimus. ab initio Christum et ecclesiam humana carne similitudine coniugii designatam sancta scriptura testatur. proinde cum femineo sexu censetur ecclesia, infirmitas quidem humanae conditionis ostenditur, quae tamquam in ecclesia coniuge Christi conuenienter exprimitur, sed nomine uirginitatis uel continentiae eius propositum uel integritas fidei, de qua et ipse beatus apostolus disserit, intimatur. cum uero dicitur:
donec occurramus omnes in uirum perfectum, nec diuersum est nec diuisum, quoniam quicquid in ecclesiae corpore continetur, quae cum Christo una caro est, sacri lege [*]( 5 Cor. II 5, 10 11 Eph. 4. 13 13 Cor. II 11, 2 20 cf. Eph. 5, 32 ) [*]( 3 sexui Thiel 5 recipiat scripsi (referat Vulg.): cipiat Y. capiat o 13 dispondi V uno V, corr. Car. 16 modestanienta Y, corr. o utrum V, corr. Thiel lb describatur Thiel: describat V 19 humana V: in una Thiel ) [*]( 28* )
ubi illa quoque beati apostoli Pauli uerba tractanda sunt, quibus ait: omnes nos in unum corpus baptizati sumus in Christo. quantum ad unitatem utique pertinet sacramenti, unum corpus sumus in Christo; quantum ad sexuum diuersitatem, ipse alibi dicit: sine uir siue mulier, omnes unum sumus in Christo. cum suo enim toto corpore, quod eius est plenitudo, perfectus est Christus et ideo, quia per unum idemque mysterium, licet diuersi sexus, unum tamen eius corpus accipitur, per cuius corporis plenitudinem perfectus est Christus. cum ergo uir Christus ecclesiae tamquam coniugis suae et caput sit et uirtus atque perfectio, merito omnis ecclesia in hunc unum uirum perfectum, cuius est una caro, perhibetur occurrere.