Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quae omnia sanctificationis instrumenta esse manifestum est, quibus aut ad eius ueniant firmitatem aut, si ista despiciunt, semet ipsos sanctificatione dispolient et gratiam dei, quae his per affectum parentis ingeritur, euidenter euacuant atque ita de sanctis, id est de eruditionibus sanctitatis, abscisi in non sanctorum consortia profana rediguntur. de quibus nihilominus sic dicatur, quomodo de parentibus eorum infidelibus praeceptum: si infidelis uult is discedere, discedat.

numquidnam haec genera sanctitatis uel sanctificationis de I utroque profano parente progenitis filiis intimantur? ecce, quid interest inter sobolem ex illo uel isto coniugio procreatam: ecce, quemadmodum isti familiares et propinqui sunt sanctificatis atque ideo non inmerito sancti sunt editi, et quibus diuina misericordia consequenter eius precibus imploratur quique cum sanctis educationibus inbuuntur et sacrae religionis initiantur affectu; ad cuius si peruenerint firmitatem, illius per sacramentum sanctificationis plenitudinem consecuntur, cuius per fidelem parentem etiam ante sacramentum rudimenta [*]( 18 Cor. I 7, 15 ) [*]( 1 nunccupantur V quidam V, correxi et gratiam Hartel: etiam V Car. sanctificationem Car., 10 adoratione V, corr. o adhortatio et insinuatio Car. 12 ueniunt .. dispoliant Thiel 15 id (= id est) V: uel 0 18 uult is Car.: uultis Y, uult Thiel 22 sanctificati Car., sanctificationi Coust. 24 eiusJ scil. parentis fidelis 26 infirmitatem V, corr. p* )

426
sumpserunt, per quae rudimenta iam sancti, qui sancta institutione praeparabantur, non incongrue sunt uocati.

numquid autem, quia dictum est sanctificari infidelem coniugem per fidelem, ita dictum est, ut iam propriae credulitatis sanctificatione non egeat, ac non magis ideo, quia per illam familiaritatem fidelis coniugis percipiendae sanctificationi proximus sit et propinquus effectus ? nam si iam sanctificatus diceretur, ut sanctificatione penitus non egeret, non de eodem in consequentibus diceretur: infidelis si uult discedere, discedat.

sic ergo et filii eorum nuncupati sunt sancti, quia per sancti parentis affectum capiendae sint proximi sanctitati, non quod iam ipsi propria sanctificatione non egeant, quae utique, sicut nullus Christianus addubitat, sine regenerationis sacrae mysterio nec sumitur nec habetur, sicut et parens eorum infidelis sic sanctificatus dicitur per fidelem, ut tamen, ingestae sibi per fide<le>m coniugem sanctificationis < si > ipse legitimum non suscepit effectum, infidelis fuerit nuncupatus.

sicut ergo eum, quem per fidelem coniugem sanctificatum dixit, postea nuncupat infidelem, quia proprie ipse uel ipsa non credidit, sic et filii. qui per fidelem parentem eo modo sanctificati, quo coniux, sancti appellati sunt, nisi ipsi quoque proprie credant, infideles consequenter existunt. satis enim apparet secundum quendam modum sanctificationem hanc coniugis appellatam, qui postea infidelis adseritur: sic ergo et de filiis intellegendum est.

numquid igitur, quod saepe repetendum est, soboles profanorum huiuscemodi sanctitatis aliqua cuiuslibet parentis portione contingitur uel aliquibus huiusmodi disciplinis precibus adhortationibus cuiuspiam [*]( 9 Cor. I 7, 15 ) [*]( 5 illa V, corr. p 10 nunocupati V 11 sanctitatis V, corr. p1 15 ut sh tamen Thiel 16 fhlem V, corr. pa si addidi 17 nunccupatus V 19 nunceupat V propria ipsae V, corr. a 20 sic p2: sicut V 23 quendam p2: quem ad V 27 contigitur F, corr. p: contegitur Car. )

427
participationem uel notitiam uel auditum uel eruditionem sanctitatis adsumit, quae sub inmundorum spirituum dominatione consistens et diabolicis praeuaricationibus et contagiis mancipata hoc modo semper inmunda est, quo parentes, quamdiu in eadem peruersitate consistit?

plerumque autem et per anticipationem, quod < in > scripturae sanctae textu frequentius inuenitur, iam esse dicitur, quod futurum est, sicut in euangelio legimus: quia Iesus moriturus erat pro gente et non tantum pro gente, sed ut filios dei, qui erant dispersi, congregaret in unum: filios dei certe iam nuncupans, qui adhuc essent diffusa gratiae uocatione per mundum sacris innouandi mysteriis in dei filios adoptandi; uel, cum dicitur: beati qui non uiderunt et crediderunt, iam beati appellati sunt, qui adhuc tunc futuri fuerant beati, cum essent. quae non uiderant, credituri; sicut et plerumque pro faciendis iam facta referuntur, ut: foderunt manus meas et pedes meos.

item tamquam pro faciendo definitur quod non sit causa qualibet interueniente faciendum, sicut beatus apostolus pro deuotione praedicationis iniunctae ad Spanias se profitetur iturum, quod tamen certa dispensatione deitatis, quod fieret, non prouenit. alter, cum appellatur aliquid esse, [quod] hoc ipsum esse cessauit uel cessaturus est hoc ipsum esse, quod dicitur, ut ludas apostolus, qui praeuaricando, quod est appellatus, amisit: sicut idem et discipulus dictus est, cum quidem nec Christi discipulus esset sed potius diaboli, sicut de eo dictum est: unus ei uobis diabolus est, quod diaboli esset operarius: dictus est tamen discipulus, etiam cum nec uerus esset et cessaturus hoc dici. [*]( 8 Ioh. 11, 51 sq. 13 Ioh. 20, 29 16 Psalm. 21, 17 20 Rom. 15, 24 25 exempli gratia Ioh. 12, 4 26 Ioh. 6, 71 ) [*]( 2 quae scripsi: quo V, quae est 02 post mancipata plene interpungens 6 in add. Binitts 10 congregarent Y. corr. p 11 nunecupans V gratia euocatione V, correxi: gratiae euooatione Car. 17 pro faciendo at pJ: proficiendo V, profitendo 02 20 Hispanias o 21 alter cum V: aliter cum J\'hiel, interdum p2 22 quod eieci cessaturum p )

428

est et ille modus, quod saepe uelut generaliter et absolute dicitur, cum tamen ad omnes generaliter <non> pertinere manifestum est, ut cum dicitur Abrahae: in semine tuo benedicentur omnes gentes, omnes quidem gentes benedicentur nec erit ulla natio sub caelo, cui non praedicetur euangelium, et tunc ueniet finis, sed ipsae gentes non ex integro omnes benedicentur, quia non omnium est fides; uel sicuti est: omnis lingua confiteatur deo. cui locutioni sensus ille conectitur, cum ex parte totum saepius nuncupatur, sicut et tunc homo Iuda, cum totam gentem procul dubio nominaret.

sic et illi filii sancti uideri possunt uocati, quia multi uel plurimi ex his per ea, quae dicta sunt, mysteriis imbuti caelestibus sancti efficientur, et merito iam esse dicti sunt, quod futuri sunt, uel ex ea portione, qua per religiosum parentem erant participes sanctitatis, tamquam iam ex integro id essent, sancti sunt nuncupati, uel, quia ex talibus filiis multi futuri essent plenae sanctificationis heredes, iam et isti ex eo, quod futuri fuerant, nuncupati sunt, et, licet hoc essent plurimi forsitan non futuri, a parte sanctorum toti sancti generaliter sunt uocati.