Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quae congregatio facta pontificum non contra Calcedonensem, non tamquam noua synodus contra ueterem primamque conuenit sed potius secundum tenorem ueteris constituti particeps apostolicae exsecutionis effecta est, ut satis appareat ecclesiam catholicam sedemque apostolicam, quia alibi iam omnino non posset, ubi potuit et cum quibus potuit nihil penitus omisisse, quod ad fraternum pertineret, pro intemerata fide et sincera conmunione tractatum.

Quae cum uniuersa nouerint qui uidentur orientalibus ecclesiis nunc praeesse, propterea Christianam reparari legitima curatione refugiunt unitatem, quia occasionem dissensionis huius suis ambitionibus suffragantem deponere iam recusant, qua sine auctoritate sedis apostolicae omnium ecclesiarum passim iura confundant, magis eligentes in errore persistere quam praesumptionum suarum perdere facultatem, plus usurpationum suarum licentiam diligentes quam diuini iudicii tenentes corde respectum. in quo necesse est, uelint nolint.

tam de fidei communionisque catholicae atque apostolicae sinceritate neglecta quam de paternis canonibus euidenter inruptis recipiant quod merentur, nisi, dum hic tempus admittit, haec damnationis aeternae pericula correctis mentibus studeant declinare, ut possint non tales permanere, quibus insolubilis est lata sententia, sed a talibus recedentes ab eadem sententia non teneri. quae sicut in errore durantibus numquam soluenda praefixa est. sic ab his erit aliena, qui extiterint puniendae prauitatis inmunes. [*](2 notam quarn B 3 ueterum B 5 ut om. B sappareat B eccta V 6 quia ex qua corr. V non supra lin. add. V possit B 7 potuit et nihil B omississe B 8 temerata B fide B: om. VR A 9 uniuersi R man. 2 uidenter B 11 qui B discensionis li 13 qua sine VR man. 1, quasi ne B: quia sine Ali man. 2 14 passim ecclesiarum trsp. B confundunt RA elegentes in eorum B 10 praesuptionum V urpationum Y 17 uellint nollint B 18 atque apostolicae B: om. VRA 19 quae de B 20 insuptis B hic VAR man. 1: hec R man. 2, id B tempus ut admittit B 21 aeterna B 22 studia B 23 insolubile lata ait sententia A sed ut talis bus recidentes B 25 quae B 26 inmunis B )

398

Haec uero ad instructionem uestrae dilectionis satis abundeque sufficere iudicamus, quamuis eadem latius, si dominus concesserit facultatem, studeamus exponere, quatenus et fidelium quisque cognoscat nihil apostolicam sedem, quod absit. praepropere censuisse et non habere, quod iuste possit opponere, peruersa doceatur improbitas.

recte autem faciet uestra dilectio, ut ista quae scribimus pariter et catholicis et contraria sapientibus innotescant, quo et sanis necessaria firmitas et male sanis conpetens medicina praebeatur. Dat. Kal. Febr. < post > cons. Uiatoris u. c.

(96.) EPISTOLA GELASII PAPAE AD HONORIUM EPISCOPUM.

DILECTISSIMO FRATRI HONORIO GELASIUS. Miramur dilectionem tuam fuisse miratam curam sedis apostolicae, quae more maiorum cunctis per mundum debetur ecclesiis, pro uestrae quoque regionis fide fuisse sollicitam, cumque ad eam perlatum esset, quod quidam per Dalmatias integritatem catholicam uitiare niterentur et diuinis humanisque legibus ante damnatum [*]( 1 haec uero etc. usque ad finen. om. RA subundeque B 2 quamuis inter columnas add. V man. 2 3 quatiuus V 4 fideliu V quis B 5 praeprope recen§ fuisse V 6 rectae B faciat B 7 ut B: et V scripsimus B pariter a cath. V 8 innotiscant B: innocescat V 9 firmitas ex firmatas corr. V et insanis comp. B tribuatur B Dat. Kal. Febr. <post.> cons. Uiatoris u. c. scripsi: DAT xL (pro KL) FKBR CONS VIATORIS vc V, dat. X K. (i. c. Kal.) cons. Uiatoris u. c. (j\'l, data Calend. Febr. Uictore u. c. cons. Car., data Calendis Februarii consulatu Uiatoris u. c. Thiel contra usitatum adferendi consulis morem; nata III id maias p Ls. uiatore. uc. consule B, quae temporis nota utrum graue uitium contraxerit an forte ad aliam quandam epistulam pertinens errore huc inrepserit, ego quidem non cliiudicauerim. certe p Ls. hic quoque nil aliud uidetur significare quam post. cons.; litteram enim C in hisce subscriptionibus is, qui scripsit codicem, saepius ita pinxit, ut litterae L simillima sit. ) [*]( 96. Dat. haud ita multo post ep. 98. Edd. Car. P 435; Collect. Concil.; BT A I 279; Thiel 324; nil nisi §§ 1—2 Bar. ad a. 493, 25. 12 INCIF BPLA V 15 malorum V, corr. O2 17 esset 0: esse et V 18 uitia reniterentur V, corr. oJ )

399
Pelagianae pestilentiae denuo uirus inferre, non putauerimus ullatenus differendum, quominus haec diligentius inquirentes aut, si fortasse subrepserant. de proximo sanarentur aut anxietatem nostram, si falsa probarentur iactata, releuarent, aestimantes melius nos uideri impatientius talia uestigare uoluisse quam crescere dissimulando perniciem:

neque enim uel silentio premere causas huiusmodi uel differendo fouere deberemus, cum dicente magistro gentium sollicitudine non pigri atque iterum qui praeest in sollicitudine reos procul dubio nos, nisi continuo quaereremus, etiamsi inaniter essent uulgata, conuincerent, nec interesset, per quos ad aures nostras\' eadem peruenissent. dum <quibuscumque quo>modolibet ista referentibus. postquam nostram conscientiam penetrarant, in his ueraciter indagandis pastorales excubias esse non oportuerit neglegentes, quatenus uel e uestigio posset lupis inhiantibus obuiari uel nullis existentibus feris ouium custodia secura persisteret.

ab his, qui essent Chloes, Corinthiorum se dissensiones agnouisse testatur apostolus confestimque scribere non omittit, ut uel nascentibus iurgiis pius medicator occurreret uel de eorum comperta mox incolumitate gauderet. quod nos quoque litteris, quae super hac parte directae sunt, indicasse reminiscimur, ut scilicet aut inrepentibus obsisteremus insaniis aut, si nihil horum penitus accidisset, de catholicae ueritatis integritate laetaremur.

quapropter non solum dilectio tua nostra non debet uigilantia permoueri sed praesentis adloquii salutatione percepta nobiscum [*]( 8 Rom. 12, 11 9 Rom. 12, 8 18 cf. Cor. I 1. 11 ) [*]( 1 potauerimus per anacoluthtam (felasius. quasi antea dixtsset tuisse miratam quod cura .. fuerit sollicita 2 sententia requiritur aut inquirerentur <ut> aut .. sanarentur .. releuarent aut inquirentes aut .. sanaremus .. releuaremus, sed fortasse etiam hic anacoluthia statuenda est 4 falso Bar. 5 inuestigare Bar. 11 essent oJ: cessent V interest Bar. 12 dum \'quibuscumque quo modolibet scripsi: dum modolibet Y, duminodo quibus Hbet p2. dum quo- modolibet Bar. 14 penetrarent o 15 oportuerint V, corr. (-2 16 inhientibus V, corr. Car. 18 cloes Y sedis sensiones aggnouisse V )

400
potius industriam propriae sociare sollertiae, quatenus uel, si temptata sunt talia, protinus corrigantur, uel, ue qualibet obreptione temptentur, attentius praecauendo subintrare non ualeant. de quibus autem hi, quos tua caritas destinauit. plenius instrui uoluerint, sequentes tituli cum suis responsionibus intimabunt.

et quoniam se his adquiescere praefati eatenus sunt professi, ut eadem se et primitus tenuisse firmarent sed a nonnullis in quaestionem uocata uellent manifestius expediri, studuimus, quantum inter occupationes fieri potuit, quae nos minime respirare patiuntur, largiente domino sequentes paterna uestigia, quae de talibus accepimus, non silere. quam regulam sobrie sentiendi quisquis fideli corde sectatur, inter orthodoxos merito debeat aestimari; quisquis uero putauerit abnuendam, ab apostolicis sese non ambigat exulare doctrinis.