Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quod cum minime fecerit, satis euidenter ostendit nec Iohannem se posse conuincere nec legitime receptum Petrum habere fiduciam perdocendi solumque sibi monstrauit inesse propositum lacerandi catholicos haereticosque laudandi seseque eorum potius quos laudabat docuit esse participem quam catholicorum quos nitebatur decolorare consortem tulitque de se ipse iudicium, cum damnati hominis communione pollutus damnationis eius factus est particeps. [*]( 1 communionem B 3 sed iam R õ sedis B hos B 6 direxerat ex dixerat corr. V man. 2 7 nec V contagio B in- fectam B 8 acaciis B 9 detesta B 10 orreret Jff, oreret A3, oraret Al indicaret VB: indicarat RA 11 Petri se VB et ut uidetur R man. 1: peccasse R man. 2, potius se A communione VB cxpetita a B 12 sin V 13 consultationem B promtissime FiLi1, promtissime B recedisse B 15 defert A sed quibus B si om. V man. 1, add. man. 2 confitebat B 17 posse A degesserat B 18 allegare B menime B 20 petrum om. V man. 1, inter columnas add. man. 2 21 in sese ppositum lancerandi B 22 laudandis esse quae B 23 quos nitebatur om. B 24 de om. B 25 es (pro est) B )

375

ita et sedes apostolica, quod ad necessariam diligentiam respiceret, nil omisit et Acacius secundum formam synodi Chalcedonensis, qua error cui communicauit elisus est, sicut de haeretico homine scriptum est, suo iudicio condemnatus apparuit iusteque sedes apostolica, quae utique se Alexandrinum Petrum damnasse, non etiam soluisse meminerat, ne per . Acacii pristinam communionem Petri quoque conlegium, cui Acacius communicarat, incideret, ipsum competenter Acacium a sua communione submouit.

quapropter utrum errori uel praeuaricationi communicarit Acacius, quid opus erat noua discussione cognoscere, cum iam litteris suis esset ipse confessus ac, sicut scriptum est: ore tuo iustificaberis et ore tuo condemnaberis, uerborum suorum uinculis et reus teneretur et iure plectendus?

cur ipse in noua causa, quam synodus nulla praecesserat. Iohannem, quem suis litteris impetebat, qualemcumque secundae sedis episcopum, in primae sedis beati Petri apostoli iudicio confutare despexit et, ut causam diceret seu per se seu per legitimam quam uellet ipse personam, uel uenire uel destinare contempsit, indignum habens cuiuslibet ciuitatis antistes ad primae sedis uenire iudicium, ad quod secundae sedis cerneret uenisse pontificem, quod Anatolius Constantinopolitanae urbis episcopus missis [*]( 4 Tit. 3, 11 12 Matth. 12, 37 ) [*]( 1 sedis VB, corr. V man. 2 ad om. BA necessanamdi diligentiam (-iam corr. ex -eam) B 2 nihil B 3 chalcidonensis V et sic saepius per i uel y qua ex que V, quae B errori communicauit helysus B 4 de om. B suo om. B 5 iuste quaesi dis apostolicae B sedis V, corr. man. 2 8 communicauerat incidisset RA incederet B potenter (pro competenter) B 9 submouet B, commouit R quam prop B ul (pro uf) V 10 quid ex quod corr. V man. 2 non addiscuseione B 12 sq. iustificaueris et condemnaueris VB 14 reos tenetur B plectendos quur B 15 sui B 16 episcopum VBA: antistitem R prima B 17 dispexit B 18 seu per legitimam quam uellet ipse personam B: seu nam V, om. R relicto 7 litterarum spatio, seu per submissam personam ex coniectura A, seu per alium Car. 19 seu (pro uel) uenire A indignu V 20 habet A antistites B 21 secunde ex sancte R a man. 2 cernerat R 22 antolius V, anatholius BRA missi B )

376
legationibus pro sua persona fecisse monstratur?

ecce etiam in hac parte uocem non habet conquerentis; ecce, inquam, ad legitimum est uocatus examen, ubi uel impetitum confutare debuerat uel suas partes iustis allegationibus defensare. si ille apostolicae sedis refugit examen in Iohannis catholici pontificis negotio uestigando, quemadmodum sedes apostolica de receptione Petri haeretici sua sententia damnati et non sua auctoritate resoluti Acacii fuerat secutura iudicium?

an sedem apostolicam congruebat paroeciae Heraclensis ecclesiae, id est Constantinopolitani pontificis uel quorumlibet aliorum, qui cum eodem uel propter eum fuerant congregandi, iudicium praestolari, cum apostolicae id est primae sedis audientiam Constantinopolitanus episcopus declinaret? qui utique etiamsi metropolitani esset iure suffultus, etiamsi inter sedes haberet locum. primae tamen sedis cognitionem fas non habuit refutandi, ad quam secundum canones appellante secundae sedis antistite uocabatur ad causam. non hoc ipso satis ostendit reum se esse confessum, qui ad legitimum iudicium postulatus adesse contempsit?

nec poterat ultra differri, ne, sicut dictum est, antiqua illius communione durante, cum sese iam sociasset externae, sedes quoque apostolica per eum pollueretur [*]( 1 persona VRA: legatione quod man. 1 ut uid. corr. in purgatione B etiam VB: iam RA 2 partem B habet A: habent VRB Car. conquerentis VRA: consequenter B, conquerentes Car. ecce VRA: etenim B 3 inpedituin (correxi) confutare debuerat uel B: om. Y RA 4 sua partes B. suam partem RA iusti B defensare VB: defensaret RA 5 in om. R . hannis B pontificis VB: episcopi RA 6 quemammodum V sedis VB apostolicae B 7 sententia damnati et non sua B: om. VRA 8 resolutum RA fuerant B 9 parrochiae R, parochil( A, parrocidiae B eraclensis RAl, eracliensis B id est primum omissum deinde add. B nzan. 1: ide V, om. RA 12 prestulari B apostolica eide V id est om. B 14 etiam inter B sedis B 15 locum om. B sedis tamen trsp. B 16 tamquam (pro ad q\':am) B appellantes B 17 non B: nostrorum VRA 18 se om. B quia R man, 2 19 contcmsit V ultro B 20 esse (pro sese) B 21 sedis VB polluretur B )

377
contagiis perfidorum dignumque esset uel praeuaricatorem uel contemptorem iudicii conpetentis, manifestissime scilicet de suo negotio desperantem, a catholica atque apostolica integritate et communione secludi.

hic si examinatio quaeritur, iam iudicio non erat opus, posteaquam et litteris suis ipse confessus est et legitimum iudicium uocatus adire pertimuit; si auctoritatis pondus inquiritur, Calcedonensis synodi tenor cura apostolica sede consentiens et illius definitionis executio reperitur. quo damnati illic erroris communicator effectus praefixae nihilominus ibidem particeps damnationis apparuit, quoniam idem ipse error, qui semel est cum suo auctore damnatus, in participe quolibet prauae communionis effecto et execrationem sui gestat et poenam.

hoc tenore etiam Timotheus Helurus atque ipse Alexandrinus Petrus, qui secundam certe sedem quoque modo tenuisse uidebatur, non repetita synodo sed auctoritate tantummodo sedis apostolicae ipso quoque Acacio postulante uel exequente probatur esse damnatus.

nunc autem ipsi doceant legitime ueraciterque Petrum fuisse purgatum et ab omni haereticorum contagione rite discretum, cum ei communicauit Acacius, si eius [*]( 1 uerba dignumque esset etc. per anacoluthiam quandam applicata n uidentur ad ea quae praecedunt cum sese iam etc. 2 copetentes B 3 disperantem B a om. V, add. man. 2 4 integritate eoinmune B 5 ex litteris B 6 confessu B et ad legit. B 7 auctorita V, corr. man. 2 tenore B; cf. 1 9 repperitur V et ante rasuram R 10 damnationis particeps trsp. B 11 sua autore B 12 effectum BI. 13 gestat ad poenam R te?ed?nore B 14 timottheus B belurus RA, om. B p (pro qui — q) B 15 quoquo R, quoque modo om. B uidebatur B: uidebantur VB,AZ 16 repetito V auctoritatem B tantummodis V 17 probantur esse damnatus A3, probantur esse dampnati Al 18 nunc autem ipsi VR: quodsi utrum errori uel praeuaricationi (praeuaricatione A1, praedicatione A 3) communicarit (communicauerit A) Acacius forsitan dicatur oportuisse constare breuiter praebemus ad ista responsum. aut enim ipsi SA et, nisi quod praedicationi et pro aut enim cum VR exhibet nunc autem, B legitime ueraciterque petrum B, petrum legitime ueraciterque S: legitime petrum YRA 19 ob omni B 20 cum ei VR man. 2: ei cum A et ut ufd. R man. 1; discretum cummunicauero autem acacius B sy V )

378
communicatorem putant Acacium aliquatenus excusandum; aut si, quod magis est uerum, conuenienter atque legitime Petrum probare non poterunt expiatum (propter quod etiam ad apostolicae sedis iudicium Acacium uel uenire uel destinare non ausus est), restat ut eius inexpiatione fuerit et qui ei communicauit infectus.

Non reticemus autem, quod cuncta per mundum nouit ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes beati Petri apostoli ius habeat resoluendi. utpote quae de omni ecclesia fas habeat iudicandi neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio, siquidem ad illam de qualibet mundi parte canones appellari uoluerint, ab illa autem nemo sit appellare permissus. quapropter satis constat Acacium nullum habuisse pontificium sententiam sedis apostolicae sine ulla eius notione soluendi.

dicant certe: qua synodo hoc ille praesumpsit, quod nec sic quidem absque apostolica sede fas haberet efficere? cuius sedis episcopus? cuius metropolitanae ciuitatis antistes? nonne paroeciae Heracliensis ecclesiae? si illi certe licuit sine synodo sententiam apostolicae sedis abrumpere nulla eius consultatione quaesita, itane uero non licuit primae sedi Calcedonensis synodi constituta sicut decuit [*]( 1 acacius aliquatinus B 2 conuenieniter B prob. Petrum trsp. A 5 eius inexpiatione FE: eius inexplicatione B, in eius cxpiatione JRA communicatum B 6 sq. uerba infectus .. nouit om. V man. 1, in superiore margine add. man. 2 7 non reticemus autem V, non reticemus (om. autem, quod fort. infra lineae 13 falso intrusum est) B: nec plane tacemus AE; non reticemus usque ad 13 permissus om R 8 legata B 9 sedes ex sedis corr. V man. 3 10 habuit B quae de BAr.: quod V man. 1, quae man. 2, quae de man. 3 11 quibus libet B 12 appellare BA uoluerunt AH appellari uolnerint ab illa autem appellari uoluerint ab illa autem Y, ab illa usque ad uolnerint del. man. 3 13 quapropter autem satis B 14 sine ulla ΒΑΣ in VR 15 soluendi qua certe qua B 16 siquidem YRAB, corr. Car. (sic absque .. fas quidem E) 18 nonne RABr: nostrorum V parrochię RAt, parochiae A3, paraetiae B eracliensis BA 19 sedis apost. trsp. RA 20 consulatione V 21 sedis T docuit B )

379
exequenti huiusmodi praeuaricatorem sua auctoritate detrudere?

sed nec illa praeterimus, quod apostolica sedes frequenter, ut dictum est, more maiorum etiam sine ulla synodo praecedente et absoluendi quos synodus inique damnauerat et damnandi nulla existente synodo quos oportuit habuerit facultatem. sanctae memoriae quippe Athanasium synodus Orientalis addixerat; quem tamen exceptum sedes apostolica, quia damnationi Graecorum non consensit, absoluit.

sanctae memoriae nihilominus Iohannem Constantinopolitanum synodus etiam catholicorum praesulum certe damnarat, quem simili modo sedes apostolica etiam sola. quia non consensit, absoluit, itemque sanctae memoriae Flauianum pontificum Graecorum congregatione damnatum pari tenore, quoniam sola sedes apostolica non consensit. absoluit potiusque qui illic receptus fuerat Dioscorum secundae sedis praesulem sua auctoritate damnauit et impiam synodum non consentiendo sola submouit ac pro ueritate ut synodus Calchedonensis fieret sola decreuit. in qua pontificibus innumeris.

qui latrocinio corruerant Epheseno, ueniam poscentibus sola concessit et in sua perfidia permanentes nihilominus sua auctoritate prostrauit. quam congregatio, quae illic pro ueritate reparanda conlecta fuerat, est secuta, quoniam, sicut id, quod prima sedes non probauerat, constare non potuit, sic quod illa censuit iudicandum, [*]( 1 eiequendi B, exequentis R preuericatorem B 2 sed om. B, sed nec illa usque ad 5 facultatem om. R apostolicae sedis B, apostolicae sedi A 2, 7, 11, 13, 22 sedes ex sedis corr. V tnan. 3 ut om. A 3 sine illo B 4 et absoluendi VA: exsoluendi BZ quos 02: quod VABv iniqua B 5 oportuerit A 6 origentalis B 7 sedis apostolicae B quia ex qui corr. V man. 3 8 sensit R 10 dam- nauerat B£. 11 et 13 sedis B 11 etiam sola BAY: om. VR 12 idemque V, itemque et B graecorum BAZ: om. VR sedes sola trap. R 14 non om. V. supra linea add. man. 2 potiusquc.. damnauit BAE: om. VR potius qui illic .. dioscorum quae secunde B 16 sola jBS: om. VRA 17 hac pro B calcalchidonensis V 18 in 0 latrocinio B ephesano B. epliesino RA 20 auctoritate quam prostrauit quam B 21 promenda (pro reparanda) B 22 C (pro est = e) R primam B. )

380
ecclesia tota suscepit.