Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

GELASI EPISCOPI URBIS ROMAE AD DARDANIOS.

Ualde mirati sumus, quod uestra dilectio quasi nouam et ueluti difficilem quaestionem et adhuc tamquam inauditum quippiam nosse desiderat, quod Eutychianae pestilentiae communicatores non habentes, quid pro suae perditionis obstinatione respondeant, frequenti iam ratione conuicti misera contentione submurmurant; non quia sit alicuius momenti quod garriunt sed quia non inueniunt penitus, quid loquantur.

ubi magis eos, qui catholicis sensibus instituti sunt, adhuc haerere miramur quam illos, qui a ueritate exciderunt et ab antiqua ecclesiae traditione sunt deuii, profanas uocum nouitates et ineptias caducae peruersitatis obtendere, quibus eos uestra dilectio rettulit iactitare ideo Acacium non putare iure damnatum, quod non speciali synodo uideatur fuisse deiectus, [*]( 05. Dat. die 1 Febr. (13 Maii?) a. 496. Huius epistulae duae extant formae, una longior, breuior altera; quas inter quaengm ratio itłtercedat, alio loco exponam. Et longiorem quidem praeter codicem V collectionis Auellanae exhibent: 1) cod. miscell. Vatic. lat. 3832 saec.XII (= R); 2)collectio Anselmi Lucensis; contuli codd. Uatic. 1364 saec.XII(= Al) (t Uatic. 4983 saec. XVI (= A3). quorum consensum significaui littera A non adnotatis fere propriis utriusque uitiis; 3) cod. Berolinensis lat. 79 (= B). ediderunt hanc formam Cat, I2 394; Collect. Concil.; BT 1111; Thiel 392; pauca tantum excerpsit Bar. ad a. 484, 37 et 495, 1. Breuiorem formam (= ~) compluribus collectionibus traditam edam in Appendice I; quae quas praebet lectiones uarias, earum hic illas tantum udscribatn, quae ad iudicandas lectiones codicum VRAB aliquid uidentur conferre posse. 2 Quod acatius iuste et canonice sit dampnatus titulo praefigit A GALASI KPS VUBIS ROME AD DAHDANIOS (DARDANOS a) V: Gelasius epis dardanie MA, Gelasius epis per dardaniam constitutis B 3 et ueluti BAL: ueluti V, om. R j quod ut ethicenianae B 6 quid VHAh: qui B obstinationis B 7 misera contentione VRA: miseratione B, sola (cf. j 4 stib fin,) contentione ∑ 9 sed quia non om. B unuerunt (pro inneniunt) B ubi et magis B 10 qui per catholicis B herere in ras. R man. 2 12 antique B profanas Ba: profanasque VRA uocognouitates B 13 ineptas caduce perucrsitates B obtendere X, obtendera B: obtendunt VRA 14 putare iure (iurae B) BA}:: putaretur V, putare R ) [*]( XXXV. ) [*]( 24 )

370
et insuper dementiam suae uanitatis accumulant pueriliter adicientes \'praecipue pontificem regiae ciuitatis\'.

Quapropter stultitiam respuentes inanium querellarum percurrere uos oportet ab ipsis beatis apostolis et considerare prudenter, quoniam patres nostri catholici doctique pontifices in unaquaque haeresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide pro ueritate pro communione catholica atque apostolica secundum scripturarum tramitem praedicationemque maiorum facta semel congregatione sanxerunt, inconuulsum uoluerint deinceps firmumque constare nec in eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione per-

miserint, sapientissime peruidentes, quoniam, si decreta salubriter cuiquam liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret ecclesiae constitutum ac semper isdem furoribus recidiuis omnis integra definitio turbaretur. nam si limitibus etiam praefixis positarum semel synodalium regularum non cessant elisae pestes resumptis certaminibus contra fundamentum sese ueritatis attollere et s o simplicia quaeque corda percutere, quid fieret, si subinde fas esset perfidis inire concilium, cum, quaelibet illa manifesta sit ueritas, numquam desit quod perniciosa depromat falsitas, tametsi ratione uel auctoritate deficiens, sola tamen intentione non cedens ?

quae maiores nostri diuina inspiratione cernentes necessarie praecauerunt, ut contra unamquamque haeresem [*](1 clementiam V acumulent B 2 praecipuae B 3 inauium V 4 ad ipsos beatos apostolos A 5 catholi B catholici <uidelicet> H 6 suscitata B, sciscitata A 7 cummunione B epfa (pro apostolica) B. sed e in a correcta uidetur 9 uoluerunt RA 10 constantare B in hac eadem B et A cum parte codicum S denuo VRAI: deuina m diuina corr. B 11 retractari om. B permiserunt BA 12 pro- uidentes RA derecta B 13 licet itarare B 14 errore B persisteret RAE: persistere VB 15 hisdem V R man. 2 Al 17 aelisae pestis B resupertis B 18 esse B 20 quamlibet R, qualibet A 21 depromat BRA£.: depromat et V 22 rationem B 23 spiratione B 24 necesarie V, necessariae US: necessario RA contra om. R (add. man. 2j unamquamque BRA.I: quamque V heresim B et pars codd. I )

371
quod acta synodus pro fide communione et ueritate catholica atque apostolica decreuisset, non sinerent nouis posthac retractationibus mutilari, ne prauis occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi. sed auctore cuiuslibet insaniae ac pariter errore damnato sufficere iudicarunt ut, quisque aliquando huius erroris communicator existeret, principali sententia damnationis eius esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet uel professione sua uel communione posset agnosci.

et ut priora taceamus, quae diligens inquisitor facile poterit uestigare, Sabellium damnauit synodus nec, ut sectatores eius postea damnarentur, necesse fuit singulas uiritim synodos celebrari sed pro tenore constitutionis antiquae cunctos, qui uel prauitatis illius uel communionis extitere participes, uniuersalis ecclesia duxit esse refutandos.

sic propter blasphemias Arrii forma fidei communionisque catholicae Nicaeno prolata conuentu Arrianos omnes uel quisquis in hanc pestem siue sensu seu communione deciderit sine retractatione concludit.

sic Eunomium, Macedonium, Nestorium synodus semel gesta condemnans ulterius ad noua concilia uenire non siuit sed uniuersos quocumque modo in haec consortia recidentes tradito sibi limite synodali refutauit ecclesia nec umquam recte [*]( 1 quod acta VRiiS: coacta B acta semel synodus A fide et comm. R 2 nouis R man. 2 in ras., nobis B posthec B, post haec E retractionibus mitilari B 3 pra (in fine uerstts pro prauis) B prebetur B 4 instituta B cuius cuiuslibet B 5 ac pari A, hac patri B quisquis R man. 2 6 commucator B extiteret R 7 esset om. A obstrectus B quoniam VBIL: qua ras. ex qua R, qua A 8 sue V possit agnoscere B 9 et om. B priora BA::: propriora V, propiora R ante priora inserunt breuitatia causa AE inquaesitor B possit B 10 uestigare VI: inuestigare BRA seabellium B 11 singulariter synodus B 12 tenorem B qui uel (ul V) VR.A};: uel qui B 13 prauita B particeps V 14 dixit B 15 formam B et omnes fere codd. E 16 hac B 17 sensu VI: sensus B, consensu RA seu E: et B, om. V, siue RA decederit B tractione B conclusit Car. 18 eo nomium B, eonomium A machedonium VB, sic ruachedoniuni A 19 sinuit B 20 quocuque V consortio B reccidentes V, recedentes B 21 similimite B ) [*]( 24* )

372
cessisse manifestum est qualibet necessitate cogente nouis ausibus.

quae fuerant salubriter constituta, temerasse. propterea in tempestate quoque persecutionis Arrianae plurimi catholici sacerdotes de exiliis pace reddita respirantes sic cum catholicis nihilominus fratribus ecclesias composuere turbatas, ut non tamen illius synodi Nicaenae quidquid de fide et communione catholica et apostolica definierat inmutarent nec noua quemquam pro lapsu damnatione percellerent sed illius tenore decreti, nisi resipuissent, censerent esse damnatos.

quibus conuenienter ut dictum est ex paterna traditione perpensis confidimus, quod nullus iam ueraciter Christianus ignoret uniuscuiusque synodi constitutum, quod uniuersalis ecclesiae probauit adsensus, nullam magis exsequi sedem prae ceteris oportere quam primam, quae et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus domini uoce perceptum ecclesia nihilominus subsequente et tenuit semper et retinet.

haec dum Acacium certis comperisset indiciis a communione catholica atque apostolica deuiasse, diutius ista non credens, quippe quem nouerat executorem saepe necessariae dispositionis suae contra haereticos extitisse, per triennium fere litteris destinatis eundem monere non destitit, sicut per diuersos missa frequenter scripta testantur.

quibus ille cum < in >debito silentio diu non respondere proponeret, [*](1 nobis V 2 statuta B remeasse A propter cain V ternee rasse prosetationis prosectationes arriana plurima B 4 sacdotes V 5 consueretur batas B 7 cathol. atque apost. B definierant BA, definierunt B 8 pro lapsuBBX: prolabsum V, prolapsum A pcellerent R, corr. man. 2 9 respuissent censereutes damnatos B 13 nullam A_\': aliquam VRman. 2, aliqua BR man. 1, <non> aliquam os exsequi ex exiqui corr. V, exequi ex exequod R man. 2 praeteritis B 16 suo om. V 17 perceptam B ecclesiam B, et ecclesia A subsequenT RAl 19 indicis B catholia B atque apostolica B: om. VBA. euisself, dcuisasse V 21 dispensationis B extetisse B 23 mis5al/l/ V frequenter VBAB: familiariter I 24 <primum> cum A (cf. 2) indebito scripsi: debito Y, deditus A et corr. ex debitus uel debito R, dedito JSS adsentiente Thielio. )

373
episcopalis quoque directa legatio est ac nihilominus pagina destinata, quae praemoneret eum suorum ante meminisse gestorum et quae primitus pro fide catholica desudasset oportere respicere, contestans et blandiendo pariter et minando, ne se a corpore catholicae unitatis abscideret; simulque quoniam hunc Iohannes secundae sedis antistes grauibus pulsaret obiectis, ad primae sedis audientiam cohortatus est uel uenire debere uel mittere:

licet enim synodus iteranda non esset, tamen congrueret, ut cuiuslibet ciuitatis episcopus primae sedis iudicium non uitaret, ad quod conuenerat secundae sedis antistes, qui nisi a prima sede non posset audiri; praecipue, qui praeiudicatis animis nulla synodo a Graecis fuisset exclusus, etiam apud eos causam suam nec posset omnino dicere nec deberet, quia nec ab inferioribus episcopis potior, nisi a prima sede, sicut dictum est, uel discuti potuisset uel, si ita ratio postulasset, addici et iam cunctis Orientalibus episcopis cum ipso Acacio in Petri communionem recidentibus secundae sedis episcopus catholicus ab externae communionis hominibus esset nullatenus iudicandus.

sed Acacius non solum despexit satisfacere postulatis uerum etiam ipsam legationem sedis apostolicae blandimentis praemiis periuriisque deceptam, quibus ei cum imperatore promisit integram praesuli apostolico causam [*](qui cum dicit dedito idem esse atque affectato seu obstiuato, hanc uocabuli significationem uel uno uellem comprobasset exemplo 1 episcopalis .. legatio (legata B) est VB: episcopali .. legatione RA haec ▼ (pro ac) B 2 qua promoneret eom B 3 et om. A opor- teret A 4 coutestans V 5 unitatis catholicae trsp. A 6 Iohannes om. RA 7 primeae B 8 miteret B non iteranda trsp. A esse B 10 scde ex scdm corr. V man. 2, secute B 11 antistis B, antistites F, antistes B sed es in ras. nisi a B\'f.: in ista VRA possit B 12 qui ras. ex quia R nulla VRB: in illa A a om. B exclusos B 13 nec posset usque ad 14 prima om. B 14 debere A 15 sicut dictum est sede trsp. B potuisse B si om. B iteratio A 16 et iam scripsi: etiam VRAB origentalibus B 17 communione recedentibus B 18 communitionis V 19 nullatenus esset trsp. RA dispeiit B 21 quibus k cum B, sed deinde man. 1 charactere minutiore ante & inseruit ei 22 apostoli V )

374
de omnibus esse seruandam, Petri communione pollutam redire perfecit, in tantum sedis apostolicae despiciens potestatem, ut non solum eius auctoritati non cederet sed etiam potius in consortium communionis externae per legatos suos niteretur abducere fieretque apostolicae sedi necessitas eos ipsos, quos direxerat, sacerdotes honore pariter et communione priuare, ne tali contagione uideretur infecta satisque monstraret non se Acacii specialiter odisse personam sed respuere foedera perditorum, quae etiam in suis pontificibus detestata conueni-

enter horreret, nihilominus autem litteris suis Acacius indicaret et in Alexandrini Petri se communionem, quem expetita sedis apostolicae auctoritate executor ipse quoque damnauerat, sine eiusdem apostolicae sedis consultatione promptissime recidisse et accusationem Iohannis laudesque Petri proprio sermone deferre. de quibus si utique confidebat, magis uel uenire uel mittere debuisset, ut et praesentem de mendaciis quae dicebat posset confutare Iohannem et praeconia Petri quae digesserat rationabiliter allegaret.

quod cum minime fecerit, satis euidenter ostendit nec Iohannem se posse conuincere nec legitime receptum Petrum habere fiduciam perdocendi solumque sibi monstrauit inesse propositum lacerandi catholicos haereticosque laudandi seseque eorum potius quos laudabat docuit esse participem quam catholicorum quos nitebatur decolorare consortem tulitque de se ipse iudicium, cum damnati hominis communione pollutus damnationis eius factus est particeps. [*]( 1 communionem B 3 sed iam R õ sedis B hos B 6 direxerat ex dixerat corr. V man. 2 7 nec V contagio B in- fectam B 8 acaciis B 9 detesta B 10 orreret Jff, oreret A3, oraret Al indicaret VB: indicarat RA 11 Petri se VB et ut uidetur R man. 1: peccasse R man. 2, potius se A communione VB cxpetita a B 12 sin V 13 consultationem B promtissime FiLi1, promtissime B recedisse B 15 defert A sed quibus B si om. V man. 1, add. man. 2 confitebat B 17 posse A degesserat B 18 allegare B menime B 20 petrum om. V man. 1, inter columnas add. man. 2 21 in sese ppositum lancerandi B 22 laudandis esse quae B 23 quos nitebatur om. B 24 de om. B 25 es (pro est) B )

375

ita et sedes apostolica, quod ad necessariam diligentiam respiceret, nil omisit et Acacius secundum formam synodi Chalcedonensis, qua error cui communicauit elisus est, sicut de haeretico homine scriptum est, suo iudicio condemnatus apparuit iusteque sedes apostolica, quae utique se Alexandrinum Petrum damnasse, non etiam soluisse meminerat, ne per . Acacii pristinam communionem Petri quoque conlegium, cui Acacius communicarat, incideret, ipsum competenter Acacium a sua communione submouit.

quapropter utrum errori uel praeuaricationi communicarit Acacius, quid opus erat noua discussione cognoscere, cum iam litteris suis esset ipse confessus ac, sicut scriptum est: ore tuo iustificaberis et ore tuo condemnaberis, uerborum suorum uinculis et reus teneretur et iure plectendus?

cur ipse in noua causa, quam synodus nulla praecesserat. Iohannem, quem suis litteris impetebat, qualemcumque secundae sedis episcopum, in primae sedis beati Petri apostoli iudicio confutare despexit et, ut causam diceret seu per se seu per legitimam quam uellet ipse personam, uel uenire uel destinare contempsit, indignum habens cuiuslibet ciuitatis antistes ad primae sedis uenire iudicium, ad quod secundae sedis cerneret uenisse pontificem, quod Anatolius Constantinopolitanae urbis episcopus missis [*]( 4 Tit. 3, 11 12 Matth. 12, 37 ) [*]( 1 sedis VB, corr. V man. 2 ad om. BA necessanamdi diligentiam (-iam corr. ex -eam) B 2 nihil B 3 chalcidonensis V et sic saepius per i uel y qua ex que V, quae B errori communicauit helysus B 4 de om. B suo om. B 5 iuste quaesi dis apostolicae B sedis V, corr. man. 2 8 communicauerat incidisset RA incederet B potenter (pro competenter) B 9 submouet B, commouit R quam prop B ul (pro uf) V 10 quid ex quod corr. V man. 2 non addiscuseione B 12 sq. iustificaueris et condemnaueris VB 14 reos tenetur B plectendos quur B 15 sui B 16 episcopum VBA: antistitem R prima B 17 dispexit B 18 seu per legitimam quam uellet ipse personam B: seu nam V, om. R relicto 7 litterarum spatio, seu per submissam personam ex coniectura A, seu per alium Car. 19 seu (pro uel) uenire A indignu V 20 habet A antistites B 21 secunde ex sancte R a man. 2 cernerat R 22 antolius V, anatholius BRA missi B )

376
legationibus pro sua persona fecisse monstratur?

ecce etiam in hac parte uocem non habet conquerentis; ecce, inquam, ad legitimum est uocatus examen, ubi uel impetitum confutare debuerat uel suas partes iustis allegationibus defensare. si ille apostolicae sedis refugit examen in Iohannis catholici pontificis negotio uestigando, quemadmodum sedes apostolica de receptione Petri haeretici sua sententia damnati et non sua auctoritate resoluti Acacii fuerat secutura iudicium?