Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Tertio capitulo lam toto mundo cognita atque conuicta ea Pelagianorum deliramenta circumfert, quibus dicunt, quod homo per liberum arbitrium, quod corrupit foedauit ac perdidit, bono suffragante naturae beatus efficitur, cum de beatitudine paradisi, ubi bona fuerat constituta substantia, nisi suo amisso bono nullatenus potuisset expelli, ideo mortalis effecta, quia de bono utique praeuaricatione transisset ad malum et a participatione diuina ad diabolica semet facinora contulisset: ideo deceptori suo, cui uolens adsenserat, competenter addictus, ideo de felicitatis suae caritate seclusus atque ad spinas et tribulos miseriasque multiplices caelesti uoce damnatus est; quae utique poena iusti iudicii tam grauis et aspera in bono perseueranti nullatenus esset inflicta et nisi malo non conuenienter inlata probaretur.

ecce sine diuino sufrragio, quod in illa beatitudine positus numquam legitur expetisse, non solum homini naturale bonum prodesse non potuit, non solum non effecit beatum, sed cum hoc solo confidit atque ad eius non reuertitur largitorem, et beatitudinem potius amisit et malorum omnium sumpsit exordium.

quod autem libero arbitrio [*]( 2 dampnatio V, corr. o2 3 ne cedere V, corr. o1 5 posse Y, corr. l\'hiel: possent Car. 7 tollant ergo etc.] ad sententiam Thielius recte confert August, de orig. animo II 9 11 regeneralregeneratione V 13 ea scripsi: a V, om. edd. 20 adsenserant V, corr. p 27 bonus V, corr. t 29 loiigitorein V, corr. ot )

365
beatitudinem consequantur (quo male usus in perpetuam recidit seruitutem, sicut scriptum est: qui facit peccatum, seruus est peccati; a quo quis superatur, huic et seruus addicitur), nonne haec est illa praesumptio naturalis, quae ad detestandae captiuitatis iura descendit, quam scriptura sancta sic memorat: graue iugum super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matre omnium?

de qua genus humanum non nisi solus dominus noster Iesus Christus commercio suae redemit passionis et mutata natiuitate nos eruit; solus utique uenit quaerere et saluare quod perierat, ut libertas, quae per temerariam fuerat deiecta superbiam, instauraretur reparata per gratiam mutuaque uice humanae uoluntatis arbitrium, sicut sequendo diabolum captiuitatem meruerat sempiternam. sic reformatae subsequendo libertatis auctorem amissum rediret ad praemium.

hinc est, quod ipse dominus ait: cum uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, et apostolus beatus Paulus exsequitur: cum serui essetis peccati, liberi fuistis iustitiae (id est \'alieni a iustitia\'), liberati autem a peccato serui facti estis iustitiae, et iterum idem ipse libertatem inquit qua uos Christus liberauit. nonne ipse uas electionis adfirmat et dicit: deus est, qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate, ne etiam in mala uoluntate et uelle et perficere deus putaretur operari?

Illud autem Pelagianorum peculiare uirus est olimque detritum, quo putant gratiam dei secundum merita hominum posse conferri, quod absit a mentibus Christianis, cum praefatus testetur [*]( 2 Ioh. 8, 34 3 Petr. II 2, 19 0 Eccli. 40, 1 11 Luc. 19, 10 17 Ioh. 8, 36 18 Rom. 6, 20 ct 22 21 Gal. 4, 31 22 Philipp. 2, 13 ) [*]( 4 praesumptione V, corr. a4 natulalis V, corr. a 8 matre Y: matrem Car. cum Vulg. 10 redimit V, corr. Car. non seruit V, corr. 02 11 salutare V 21 inquid V quam V, corr. pl 23 opatur V, corr. a uellet et V, corr. o pro 0: per r )

366
apostolus: gratia est, quae gratis datur; alioquin si ex operibus, gratia iam non est gratia, quia merces redditur, non gratis (unde (gratia) nomen accepit) impenditur.

quis autem audeat se dicere Christianus aliquid habere boni sine gratia, quando magister gentium clamet cuncta breuiter in se dona concludens: gratia dei sum id, quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit, ut ostenderet, quia donum gratiae non ipse praecesserit sed fuerit subsecutus? utque monstraret cooperatorem se gratiae subsequendo, sed plus omnibus inquit illis laboraui, ac rursus ueritus, ne de se praesumere uideretur, adiunxit: non ego, sed gratia dei mecum. non dixit \'ego et gratia dei mecum\', sed praeposuit gratiam praecedentem seseque subiunxit.

quid autem haberi possit sine gratia, cum sit fides ipsa per gratiam, eodem apostolo nos docente: misericordiam consecutus sum, ut fidelis is essem? nec aliud est misericordia diuina quam gratia. audiamus etiam, quemadmodum informat ecclesiam: gratia inquit salui facti estis per fidem, ut principium salutis et fidei a gratia coepisse dissereret, sicut secutus annectit: et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, ne quis extollatur. idem ipse alibi generaliter et absolute pronuntiat dicens: quid enim habes, quod non accepisti? aut si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?

quis sufficiat singula recensere, quibus euidenter apparet non naturalis libertatis arbitrium gratiam promereri sed potius per gratiam recipere ut a seruitute, quam peccando meruerat, misericorditer absolutum? huius sacramenti redemptione ante mundi principium sempiterna prouidentia praeparati, sine nondum prolata lege seu sub obseruatione legali, figuralibus signis atque sacrificiis omnium sanctorum uirorum [*]( 1 cf. Rom. 11, 6 6 sqq. Cor. I 15, 10 15 Cor. I 7, 25 17 sqq. Eph. 2, 8 22 Cor. I 4, 7 ) [*]( 2 mercis V, corr. 0 5 clamat 0 8 utque scripsi: atque V 9 se <esse> Car. 10 inquid V 19 cepisse V, corr. 0 27 absolutum V: absolutum <esset> Car. )

367
feminarumque sanctarum uetus origo mundata est uniuersisque iustis per gratiae spiritum hoc de longe adorando mysterio salutis aeternae remedia contigerunt, cuius in Christo manifestata gentibus plenitudo mundum purgat et renouat beatitudinisque perpetuae uere facit esse participes.

Quapropter nimis incusamus fratres et coepiscopos nostros, maxime per Piceni prouincias ecclesiam domini gubernantes, qui non solum ineptissimi senis abiectaeque personae prauum non deterruere colloquium uerum etiam suo nutriuere consensu. quis audiat, quis ferat passos esse pontifices, ut cadauer nescio quod indignum presbyterum sibi non adquiescentem auderet communione priuare?

quomodo talis uel susceptus ab aliquo uel patienter auditus est, qui insuper leges dedit libenter acceptas, ut serui dei cum puellis sacris congregatione dedecorissima miscerentur? nam cum spiritales animi, etiam cum desint ista consortia, imaginariis infestentur illecebris, quemadmodum alterni sexus intuitu, qui illicit et nolentes, non uehementius incitentur? adhuc maius scelus adcrescit, ut sub conspectu et praesentia sacerdotum beatae memoriae Hieronymum atque Augustinum ecclesiasticorum lumina magistrorum musca moritura, sicut scriptum est, exterminans oleum suauitatis lacerare contenderet.

sed quid miremur ecclesiarum praesules ista neglegere, quos, sicut a multis audiuimus, contra canones omnia gerere et contra apostolicam disciplinam passim cuncta miscere manifestum est: non seruatis regulis ordinare liciteque non solum monachos sed etiam ministros ecclesiae cum feminis ad peregrina migrantes remeare rursus et ab aliis episcopis in militiam prouehi clericalem? quae cum singula toleranda non sint, quis sustineat tot et talia facinora perpetrari, quibus spectaculum [*]( 21 Eccl. 10. 1 ) [*]( 7 prouinciam ecclesias p2 8 paruum V, corr. 0 12 audire communione priuaret V, corr. Thiel 14 acceptus V, corr. Thiel 17 alternis V, corr. o illicit et Thiel: illicitet V 19 conspecta V corr. o 20 hieronimum Y )

368
gentilibus et Iudaeis et haereticis non inmerito praebentes in ipsum, quod absit, tendere uideantur religionis excidium digneque ista facientibus aptabitur illa sententia dicentis apostoli: nomen enim dei per uos blasphematur in gentibus?

sufficiat igitur hactenus haec fuisse commissa et, ut placetur deus, humanis rebus sollicitius diuina curentur. nusquam locum prorsus inueniat praefatae pestis adsertor nec accessum prorsus ecclesiae uel usquam participationem catholicae communionis inueniat, qui haereticorum mauult subsequi nefaria professione consortium; et hi, cum quibus antea probabitur noxium miscuisse conlegium, nisi resipiscunt et ab eius societate discedunt, ab ecclesiastico remoti seruitio debita ultione plectantur, quo ceteris cauendi ministretur exemplum.

nullum adeat nec umquam loqui damnatas olim blasphemias iam sinatur. discreta suis habitationibus uirorum atque feminarum, sicut sanctum propositum decet. exerceatur circumspecta deuotio. contra canonum constituta nullus ad ecclesiasticum permittatur officium, non ignoraturis prouinciae uniuscuiusque rectoribus nec de praeteritis se ueniam reperturos erroribus, si deinceps dissimulauerint uitare patefactos.

nec excusationis de cetero relinquetur occasio, si post praecepta praesentia, quae per Romulum diaconum, cuius sollertiam pro fide catholica et pro religione uigilantiam gratissime comprobamus, duximus destinanda, quisquam super his omnibus aut contemptor aut neglegens deprehendatur antistes. sicut enim ad sedis apostolicae moderamina pertinet cunctis sollicitudinem debitam ministrare congruenter ecclesiis, ita necesse est, ut in contumaces et desides traditam sibi diuinitus non dissimulet potestatem. Dat. Kal. Nou. Albino u. c. cons. [*]( 4 Rom. 2, 24 ) [*]( 6 placeatur V, cotr. 0 11 colloquium Car. 12 debita Thiel: deuota V 14 usquam Car. 15 discreta 1J2: disceret a V 16 exerceat r. corr. 0 20 patefactas V, cotr. p2 24 destinandam r, corr. p5 )

369