Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

cui non ergo sacerdotum iucundam exultationem et gaudia infinita conciliet, quod insertum per dei nostri gratiam cordi uestro lumen euangelicae ueritatis perniciosorum atque haereticorum dogmatum nocte discussa uniuersali resplendet ecclesiae? absit ergo a nobis, ut, quod omnibus fratribus et coepiscopis nostris generare gaudium profitemur, nostrum non aut cum omnibus misceatur aut, quod magis dignum est. supra cunctos emineat.

ex qua re deuota, uenerabilis imperator, gratulatione suscepimus, quod ardore fidei et suauis iracundiae commotione succensi nobis. etiam pios direxistis adfatus, in quibus beatae recordationis Caelestinum atque Leonem apostolicae sedis praesules, qui singulas haereses pro diuina sibi dispensatione commissa cum synodali aggregatione damnantes, quid cuncti generaliter sequi debeant Christiani, mansura in aeuum lege sanxerunt, laudabili commemorastis affectu. quorum probabilia constituta sanctae recordationis Hormisda atque Iohannes senior nec non et Agapitus decessores nostri per omnia conseruantes uniuersos Nestorianae atque Eutychianae sequaces haeresis iustae mucrone sententiae perculerunt.

quod nos summis uiribus sequi summoque adnisu defendere pietatis uestrae clementia indubitanter agnoscat; sed et beati Leonis epistolas ad sanctae recordationis Flauianum [*]( 2 nicena V, corr. o 4 serbari F 5 quis ea y fratrQ V, corr. o2 6 non a4: in F 13 nostri F, corr. a 14 ut (jpro aut) quod T\', corr. 02 20 agregatione F; congregatione Car. 22 ebum F commemorastis scripsi: commorantes F. lp. commemorantes uel commemoratis\' o2 24 iohanllis r 27 sununiss F sequi o: si qui F I 29 beate F )

350
tunc Constantinopolitanae ciuitatis antistitem nec non et ad clementissimae memoriae Leonem principem destinatas, quibus haereticorum, id est Nestorii atque Eutychetis, perfidiam rationabili assertione deo sibi aspirante confudit, omnino amplectimur et qua oportet caritate defendimus. et quamuis nos animi fideique nostrae deo custodiente sinceritas contra ea nullatenus uenire permittat, perpendere tamen debet uestrae pietatis admiranda prudentia, quia non digni censentur antistites, qui praefatorum praesulum sedis apostolicae inuiolabiliter minime constituta seruauerint.

haec ergo, quae de fide a patribus sanctarum quattuor synodorum et a designatis beatae recordationis papae Leonis epistolis atque a supra scriptorum prodecessorum nostrorum constitutis sunt uenerabilibus definita, per omnia nos sequentes et eorum doctrinae contrarios probabili apostolicae sedis auctoritate damnantes anathematizamus eos, quicumque de fidei eius expositione uel rectitudine aut disputare peruerse aut < in >fideliter dubitare temptauerit, et contra eadem sentientes, quae de fide in Nicaena Constantinopolitana atque Ephesena prima sed et Calchedonensi sanctissimis synodis nec non et beatae recordationis prodecessoris nostri Leonis epistolis.

quarum fecimus mentionem, uel uniuersis, quae ipsius sanxit auctoritas, continentur, catholicae fidei unitate secernimus amplectentesque et in omnibus comprobantes fidei uestrae libellum, quem nostri obsequii famulatu tunc decessori nostro beatae recordationis Agapito pietas uestra orthodoxa deuotione contradidit, in quo ea, quae mente geritis, ad eruditionem futurae aetatis scripturae quoque testimonio declarastis, nihilque a saepe dictorum prodecessorum nostrorum fide deuiantes [*]( 2 loeneiu V. corr. a «lestinatus V, corr. (J 3 perfidia V, corr. Car. 4 confidit V, corr. 0 omnino 0: onini V 8 antistes V, corr. a 9 praephatorum V 10 serbauerint V 13 uenerabiliter Car. 16 reetitudinC V, corr. o 17 fideliter Y. corr. Car. tentauerint Bar. 18 sentiente V, corr. o fidei V, corr. 0 nycena V 19 calchedonense V, corr. 0 20 ojilis V 21 nitionem V 24 obsequi V, corr. Car. 28 deuiantibus V, correxi )

351
sub qualibet occasione seruamus, nisi forte si haeresis,

in qua uolutantur, amputata caligine supra scriptae fidei ueritatem paenitentiae competentis uoluerint correctione sectari et damnatis omnibus, quae contra ea, quae praefati sumus, prauissima quidam impietate dixerunt, susscriptionibus suis et propriis uocibus cunctos haereticorum respuentes errores canonica fuerint destrictione conuersi, ut tunc communionis sacrae mysterium mereantur, dum omnia, quae praefati sumus, canonica et apostolica. destrictione compleuerint, quia nos nulli corrigenti se paenitentiae locum conuenit amputare.

in his uero, in quibus Menam fratrem et coepiscopum nostrum memorem libelli sui, quem decessori nostro beatae memoriae Agapito ordinationis suae tempore uestrae clementiae consensu porrexerat, sequentem re uera sedis apostolicae disciplinam haereticis inferius comprehensis. id est Seuero Antiocheno, Petro Apameno. Anthimo, qui etiam ecclesiam Constantinopolitanam praua ambitione peruaserat, Zorae, sed et Theodosio Alexandrino et Constantino Laudicensi atque Antonino Uersetano Eutychianae haeresis sed et Dioscori, qui in Calchedonensi synodo inter alios legitur fuisse damnatus, defensoribus atque sequacibus anathema dixisse pietas uestra mandauit,