Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

GLORIOSISSUIO ET CLEMENTISSIMO FILIO IUSTINIANO AUGUSTO UIGILIUS EPISCOPUS. Litteris clementiae uestrae glorioso uiro filio nostro Domnico ex consule atque patricio deferente adsueta ueneratione susceptis iucunditate multiplici uniuersali ecclesiae gaudendum esse perspeximus, quod Christianam fidem, qua diuina trinitas honoratur et colitur, in nullo dissimilem, in nullo permittitis esse discordem et f ante clementissimo imperio uestro dei, cui seruiendo regnatis et regnando seruitis, gratiam indefessis cumulatis operibus, ut in his, quae uobis pro integritate < et> deuotione fidei uestrae dominus singulari pietati concessit, agnoscantur iuste ac conuenienter impleri, quae praedicatio docet apostoli, quia sancti per fidem uicerunt regna. qualia enim regna plus armis fidei quam corporea fortitudine uiceritis, docet inmensitas gentium subiectarum, quae quanto maior adsurgit numero, tanto mystici solius perfecta operatione miraculi superatur.

unde nos in domino nimium conuenit gloriari, quod non imperialem solum sed etiam sacerdotalem uobis animum concedere sua miseratione dignatus est, ut, quod omnes pontifices antiqua in offerendo sacrificio traditione deposcimus, exorantes, ut catholicam fidem adunare, regere dominus et custodire toto orbe dignetur, summis hoc pietas uestra uiribus <uideatur> effecisse, cum per omnes regni uestri partes et uniuersos fines terrae eam fidem, quam per uenerabiles [*]( 14 Hebr. 11, 33 ) [*](92. Dat. simul cum ep. 93 die 17 Sept. a. 540 per Domnicum. . Edd. Car. P 599; Bar. ad a. 540, 14; Collect. Concil.; BT 1 146 4 Domnico scripsi colI. § 16 et ep. 93 §§ 1 et 7: dominico V , 6 gaudendu T7, corr. a 8 pennittis V, corr. 02 ante V: hanc o2, \'dur>ante Hartel; fort. ante <quoque exhibitani a> clementissimo etc. 11 que a uobis V, a expunxit 02 et add, Car. 17 uerba inde a miraculi usque ad (20) miseratione bis scripsit V nihilo mutato nisi quod priore loco nos domino (om. in), posteriore miseratio exhibet 20 ut V: et Car, Bar. 24 effecit Bar.; ego uideatur inserui )

349
semperque Christianae confessionis iud:cio complectendas Nicaenam Constantinopolitanam Ephesenam primam sed et Calcedonensem synodos constat inreprehensibiliter solidatam, inconcussa iubeatis pace seruari nec Christiano quemquam uocabulo nuncupetis, qui se a praefatarum synodorum unitate seiungit, et, qui fidem earum non omnibus uiribus omnique defendit adnisu, non iudicandum sed iam iudicatum potius aestimetis.

cui non ergo sacerdotum iucundam exultationem et gaudia infinita conciliet, quod insertum per dei nostri gratiam cordi uestro lumen euangelicae ueritatis perniciosorum atque haereticorum dogmatum nocte discussa uniuersali resplendet ecclesiae? absit ergo a nobis, ut, quod omnibus fratribus et coepiscopis nostris generare gaudium profitemur, nostrum non aut cum omnibus misceatur aut, quod magis dignum est. supra cunctos emineat.

ex qua re deuota, uenerabilis imperator, gratulatione suscepimus, quod ardore fidei et suauis iracundiae commotione succensi nobis. etiam pios direxistis adfatus, in quibus beatae recordationis Caelestinum atque Leonem apostolicae sedis praesules, qui singulas haereses pro diuina sibi dispensatione commissa cum synodali aggregatione damnantes, quid cuncti generaliter sequi debeant Christiani, mansura in aeuum lege sanxerunt, laudabili commemorastis affectu. quorum probabilia constituta sanctae recordationis Hormisda atque Iohannes senior nec non et Agapitus decessores nostri per omnia conseruantes uniuersos Nestorianae atque Eutychianae sequaces haeresis iustae mucrone sententiae perculerunt.