Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

AGAPITUS EPISCOPUS IUSTINIANO AUGUSTO. Licet de sacerdotii mei primitiis pietatis diuinae muneribus ad referendas essem gratias multipliciter obligatus, susceptis tamen, uenerabilis imperator, per Heraclium uenerabilem presbyterum filium nostrum uestrae serenitatis affatibus, quos aeterni fructus ubertate plenissimos destinastis, uotorum meorum sunt in domino gaudia geminata, quod adunatis felicitatis uestrae [*]( 2 conloqui F, corr. o2: alloquii Car. 7 sacerdotis Tr. corr. Coust. concedat o2: cedat V 10 iniucta uel inuicta Y, corr. o2 direxerunt F, corr. p2 12 morabimur BTA 14 reparentes V 16 se f)2: te V 18 COXSVLATV PAVLISI vic Y; de die cf. quae subnotaui ep. 86 ) [*]( 88. Dat. die 15 Octobr. 535. Edd. Car. 12 584; Bar. ad a. 535. 48; Collect. Concil.; BTA I 513 21 AUGT r 23 uenerabilibus V, COlT. 02 25 aterni V, corr. o 26 plenissimas V, corr. 02 destinatis V, corr. Car. )

334
prouectibus tali mentis gloriosae proposito terrena uobis regna subicitis, ut simul caelestia conquiratis.

cuius rei non sunt ambigua documenta, quando ita uestris, quae direxistis, oraculis catholicae professionis lumen inradiat, ut etiam beatis operibus enitescat. siquidem illa est in deo nostro plena et firma credulitas, quam spiritalium simul fructuum commendat ubertas, sicut uas electionis adnuntiat dicens: in Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium sed fides, quae per dilectionem operatur.

quod enim maius fidei uestrae poterit opus existere, quam quod tantis apostolicam sedem caritatis et munificentiae titulis eleuastis, ut ipsa etiam desideria sperantium transiretis? et quidem hoc in uobis olim, sicut ego quoque probaui, per dei gratiam semper floruit institutum, ut possibilitatis uestrae meritum quantitas ostenderet praestitorum et ad hos prouectus indeptae momenta potentiae tenderetis, ut benignitas uobis ingenita uota poscentium aut praeueniret aut uinceret.

hinc est, quod usque ad principalis coronae fastigia et ultra nunc usque prosperis uestra tranquillitas successibus gloriatur nec umquam caelestibus fraudabitur adiumentis, quia scriptum est: diligentibus deum omnia cooperanturin bonum. unde ego quoque piissima uestrae liber<al>itatis eloquia cum deuotione gratulantis ecclesiae, sicut praecepistis, diuinis scripta feci ministeriis adhaerere, ut supernae maiestatis optutibus indefessis semper precibus ingerantur et ad impetrandas uobis retributiones uestras sit commemoratio sempiterna.