Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

ad) non credentes autem per nos primus apostolorum Esaiae prophetae uerba dicit: pergite in lumine ignis uestr et flammae, quam accendistis, sed obduratum est cor eorum, ut scriptum est, ut non intellegerent, et pastoris uocem oues, quae meae non erant, audire minime uoluerunt. in quibus seruantes ea, quae ab ipsorum sunt statuta pontifice, eos minime in nostra communione recepimus et ab omni ecclesia catholica esse iussimus alienos, nisi errore damnato doctrinam nostram quantocius sequi habita regulari professione signauerint. aequum quippe est, ut, qui nostris minime oboedientiam commodant statutis, ecclesiis habeantur extorres.

sed quia gremium suum numquam redeuntibus claudit ecclesia, obsecro clementiam uestram, ut, si proprio errore deposito et praua institutione depulsa ad unitatem ecclesiae reuerti uoluerint, in nostra communione receptis indignationis uestrae remoueatis aculeos et nobis intercedentibus benigni animi gratiam condonate.

deum autem et saluatorem nostrum Iesum Christum exoramus, quatenus longaeuis et pacificis uos dignetur custodire temporibus in hac uera religione et unitate et ueneratione apostolicae sedis.

cuius principatum ut Christianissimi et pii conseruatis in omnibus. praeterea, serenissime principum, laudamus legatorum uestrorum personas, Hypatii et Demetrii fratrum et coepiscoporum nostrorum. quos clementiae uestrae gratos fore ipsa manifestauit electio: nam tantae causae pondus non nisi perfectis in Christo potuissetis iniungere, [*]( 2 Esai. 50, 11 4 cf. Marc. 4, 12; Ioli. 10. 26 sq. ) [*]( 1 ad non credentes A*Cod1 (ad non om. Azj: non credentes V, non credentibus Cod.1 2 pergne r in lumine rCod.2: lumine A, lumine aut lumini Cod) 3 flammae quam jiC6(<.: flamine quem V obduratum AGod. : obturatum V 5 uoluerunt Cod. I : uoluerant 1x, ualuerunt ACod.\' 11 commendant A 12 ñ quam V 14 institutione Y: intentione ACod. lmitatem V 15 receptis Cod.1: recepti VACod} moueatis V 17 condonetis COd.2 22 ypatii V 23 nostrorum om. A 25 potuissetis iniungere Y, potuissetis iniungi Codicis cod. Cannas (unde potuisset iis iniungi hfommsen). potuisset iniungi A et reliqui libri Cod, )

328
tantae uero pietatis, tantae reuerentiae plenos affatus nisi per amantes minime dignaremi destinare.