Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde et uir uenerabilis Ibas ad ingrauationem potius eiusdem Nestorii dixit, quia a quibusdam de haeresi Pauli Samosateni esse putatus est, ac si diceret \'licet Nestorius proprium condidisset errorem, tamen non dicendo dei genitricem sanctam uirginem Mariam ita impius apparuit, ut absque ulla distantia a multis Pauli Samosateni docere haeresim putaretur\'.

cuius erroris crimen in tantum exaggerauit Ibas in epistola sua, ut Paulo Samosateno eum consimilem faceret, cuius baptismum sanctae Nicaenae synodi s<ententia> uniuersalis ecclesia censuit reprobandum. a Nestoriana autem haeresi cum ad sanctam ecclesiam catholicam reuertentes sola haeresis ipsius condemnatione facta suscipiat, procul dubio grauioris execrationis pondere pressus per uenerabilis Ibae epistolam Nestorius inuenitur, cuius error errori non habenti baptismum comparatur.

sed nec ex eo, quod dixit \'putatus est\', quisquam eum hoc uerbo usum uelut dubio criminetur, cum beatus Paulus apostolus ad Corinthios adfirmatiue dicat: puto enim, et ego spiritum dei habeo; neque enim dubitabat, quia dei haberet spiritum, qui alibi dixit: an experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus? quomodo autem fieri [*]( 21 Concil. Nic. can. XIX 27 cf. Ibae epist. 1. c. 242 D 1 29 Cor. I 7. 40 31 Cor. II 13, 3 ) [*]( 5 heresim V 11 samosatcnim V 12 proprie V 15 sq. condidisse terrorem V 17 distantiam V 21 synodi sententia temptaui: synodis V )

304
potest, ut in quo Christus loquitur, dei (spiritum) habere dubitetur?

nam et illud sancti patres nostri in Calchedonensi synodo residentes nihilominus adtenderunt, quod Apollinaris cum dogmate suo, qui unam naturam diuinitatis et humanitatis domini dei nostri Iesu Christi asserit, in eadem Ibae epistola est sicut impius et execrabilis condemnatus; illa uero magnopere comprobantes, quae in eadem epistola Ibas dixit: duae naturae, una uirtus, una persona, quod est unus filius dominus noster Iesus Christus.

in eo autem, quod unam uirtutem dixit, apostoli Pauli doctrinam secutus agnoscitur, qui singulariter dicit Christum dei uirtutem et dei sapientiam et in alio loco, quia etsi crucifixus est ex infirmitate carnis, sed uiuit ex uirtute dei. quod Ibas, cum epistolam suam dictaret, considerasse credendus est, ut adsumentis uerbi uirtutem confessus, adsumptam carnem utpote propriam eiusdem uerbi in ipso cognoscens, unam uirtutem dicendo summam et inseparabilem unitatem unius personae et unius filii nomine, hoc est domini nostri Iesu Christi. quod subsecutus adiunxit. se intellexisse monstraret, in huius orthodoxae fidei confessione perdurans, dum patres in sancta synodo Calchedonensi id, quod et ipsi fecerant Nestorium scilicet et Eutychen cum suis dogmatibus condemnantes, Ibam sociandum collegio suo facere similiter hortarentur.

quod Ibas deuote perficiens seque semper hoc fecisse contestans libera uoce coram uniuersis patribus dixit: anathema Nestorio et Eutychi, adiciens: et dicenti unam naturam, propter quam refutationem unius uidelicet naturae in confessionem duarum in uno eodemque filio naturarum se orthodoxum pronuntiatum esse cognouerat. [*]( 8 Ibae epist. 1. c. 243 B 8 11 Cor. I 1, 24 12 Cor. II 13, 4 26 supra pag. 302, 6 ) [*]( 1 spiritum addidi (dei <spiritus 0) 6 illam V 7 qua V 11 quid V 12 loquo V 13 et infirmitate V 15 sq. adsumpta carnem ut potest r 18 fili V 20 in] nam V horumthodoxę V 22 eutichen V 24 perficiens sequestem per hoc V 26 eutiche V )

305

illud etiam a nobis est explanandum, ne quis existimet Ibae epistolam in eo Nestorium ab haeresi, cuius auctor est. excusare, quod dixit: Nestorius uero, quia odio erat suae ciuitatis et uirorum, qui in ea sunt, maximorum, illic reuerti non potuit.

his enim uerbis hoc potius significatum intellegitur, quia Nestorium utpote haereticum Ibas odiosum suae dixerit ciuitati et maximis tunc in eadem uiris; et propterea sic patres nostros apud Calcedonam intellexisse credendum est, quia superius in eadem epistola Ibas dixerat eundem Nestorium libros noxios conscripsisse, qui scandalum audientibus erant, et beatam uirginem Mariam dei genitricem esse negauerit. sic enim de id, quod patres nostri receperunt, recte nos intellegere conuenit et non aliud suspicari, quod scriptor epistolae dixisse non legitur.

poteramus quidem cura dei gratia de singulis memoratae epistolae locis ac sensibus per singula reddere rationem, sed quia residua eidem intellegentiae, qua pauca exposuimus, possunt competenter aptari in quibus etiam si aliquid obscuritatis occurreret, auctoritati patrum et profundiori eorum intellegentiae cederemus), propterea non est in his diutius immorandum.

Propter haec ergo, quae supra diximus, et propter illam praedicationem fidei, per quam uenerandae recordationis Cyrillus Alexandrinus episcopus et reuerentissimus Iohannes Antiochenus antistes atque omnes Orientales episcopi per Paulum Emesenae ciuitatis episcopum ad concordiam redierunt. quam Ibas quoque in ipsa epistola laudans libenter amplectitur, ortliodox.i est Ibae episcopi a patribus pronuntiata dictatio.

a uero, quae in ipsa Ibae sacerdotis epistola in iniuriis beatae recordationis Cyrilli per errorem intellegentiae dicta sunt, patres in sancta Calchedonensi synodo epistolam pronuntiantes orthodoxam, nullatenus receperunt: quippe quas etiam ipse [*]( 3 Ibae ep. 1. c. col. 246 A 4 sqq. 9 ibid. col. 242 C 11 sqq. 26 cf. ibid. col. 247 3 quia in suae erat odio ciuitatis Baluzio teste ueteres concilii Ohalced. codices (0103, 7 im V 30 calchedonense V epistola V, corr. o 31 quae oJ Bar. ) [*]( xxxv). [*]( 20 )

306
uenerabilis episcopus intellectu capitulorum eius meliore recepto multimode refutauit, sicut interlocutione uenerandae memoriae Eunomii ecclesiae Nicomedensis episcopi in eadem sancta Calchedonensi synodo residentis euidentissime declaratur.

quae se ita habet: Eunomius episcopus Nicomediae dixit (I am quidem ex his, quae relecta sunt, innoxius approbatus est uenerabilis Ibas. in quibus enim dicendo male culpare uisus est beatissimum Cyrillum, in postremis recte confessus illa, quae culpauerat, refutauit. unde et ego anathematizantem eum Nestorium et Eutychen et impia eorum dogmata et consentientem his, quae a sanctissimo archiepiscopo Leone scripta sunt et hac uniuersali synodo, dignum esse episcopatu decerno\'.

nam et uenerabilis memoriae Iuuenalis interlocutio hoc idem significat: quod Ibas episcopus de id, quod sancto Cyrillo capitula eius aliter intellegendo detraxerat, postea professus, quia his ab eo explanatis et a se intellectis in communionem eius deuote concurrerit et de his, quae prius aliter intellexerat. sit conuersus, propterea recipere eum episcopatum decreuit utpote, quantum ad professionem fidei, orthodoxum existentem, ita dicens:

qui conuertuntur, scriptura diuina suscipi iubet. quapropter et ab haereticis reuertentes suscipimus. unde peruideo reuerentissimum Ibam mereri clementiam, quia et senex est, ut habeat episcopatus gradum, orthodoxum existentem. quibus uerbis hoc intellegitur: \'quod si ab haereticis uenientes suscipimus. quomodo Ibam, qui est orthodoxus et intellectu capitulorum beati Cyrilli haesitans ei obloqui uisus est, nunc ab eo, in quo fallebatur, intellectu [*]( 5 cf. supra p. 300, 20 sqq. 21 cf. supra p. 298, 27 sqq. ) [*]( 6 relecta ex relicta corr. V 11 eutichen V 13 uniuersalis V. correxi (cf. p. 300, 26) 18 communione V, corr. Bar. 19 sit oJ: si ad V 23 reuerentes V, corr. a 26 quod si oJ: qua (relicta ob laesam membranam lacuna fere 5 litteraruna) si V 28 orothodoxus V 29 ab eo o!: habeo V intellectus V, corr. u1 )

307
conuersum non suscipiamus, cum eum orthodoxum constet existere?\' neque enim orthodoxum existere Ibam diceret Iuuenalis episcopus, nisi ex uerbis epistolae eius confessionem fidei orthodoxam comprobasset.