Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

III Si quis uoces euangelicas et apostolicas in uno Christo ita diuidit, ut etiam naturarum in ipso unitarum diuisionem introducat, anathema sit.

IIII Si quis unum Iesum Christum uerum dei et eundem ipsum uerum hominis filium futurorum ignorantiam aut diei ultimi iudicii habuisse dicit et tanta scire potuisse, quanta ei deitas quasi alteri cuidam inhabitans reuelabat, anathema sit.

V Si quis illud apostoli, quod est in epistola ad Hebraeos dictum, quod experimento cognouit oboedientiam et cum clamore forti et lacrimis preces supplicationesque optulit ad eum, qui saluum illum posset a morte facere, tamquam nudo deitate Christo deputans, qui laboribus uirtutis perfectus sit, ut ex hoc duos introducere Christos uel duos filios uideatur, et non unum eundemque credit Christum dei et hominis filium ex duabus et in duabus naturis inseparabilibus indiuisisque confitendum atque adorandum, anathema sit.

His igitur omnibus et huiusmodi blasphemiis ita a nobis abdicatis atque damnatis hoc praesentis constituti nostri dispositione quam maxime prouidemus, ne. sicut supra diximus, personis, quae in pace et communione uniuersalis ecclesiae quieuerunt, sub hac damnati a nobis peruersi dogmatis

occasione aliquid derogetur sed execrabilibus dogmatibus in Nestorio atque Eutychete haeresiarchis uniuersisque eorum sequacibus condemnatis illis sacerdotibus, qui in pace. sicut dictum est, catholicae ecclesiae sunt defuncti, nulla contumelia generetur, ne inde iniuriarum nascatur occasio, unde potius debeat sanctorum patrum reuerentia custodiri.

De epistola quoque uenerabilis uiri lbae quondam Edessenae ciuitatis episcopi, de qua pariter inquisistis, diligenti nihilominus inuestigatione quaesiuimus, si quid de ea priscis [*]( 8 Hebr. 5, 8 et 7 ) [*]( 8 hebeos V 10 suplicationes quę V 11 deum Bar. taquam V 12 fort. deputat 20 quae Bar.: qui V 23 eutichete Y 28 epla V edesse ne V 29 episcopis V corr. 02 30 quid 0: qui V )

297
temporibus apud patres nostros motum uel agitatum siue quaesitum seu fuerit constitutum. et quia Graecae linguae, sicut cunctis et maxime pietati uestrae notum est, sumus ignari, nunc per nostros, qui eiusdem linguae uidentur habere notitiam, gesta sancti uenerandique Calchedonensis concilii in synodalibus codicibus diligentissime perquirentes dilucide

aperteque repperimus duabus in eadem synodo actionibus praedicti uiri uenerabilis Ibae examinatum fuisse negotium ibique ex gestis apud Photium Tyri et Eustathium Beryti episcopos habitis hanc, de qua quaeritur, inter cetera prolatam fuisse contra eum ab accusatoribus eius epistolam, cumque consummata ipsius disceptatione negotii a uenerandis fuisset patribus requisitum, quid de eiusdem constituendum uideretur Ibae negotio, consequenter huiusmodi processisse sententias, quae ita se habent:

Paschasinus et Lucensius reuerentissiini episcopi et Bonifatius presbyter tenentes locum sedis apostolicae per Paschasinum dixerunt: \'Relectis chartis agnouimus ex sententia reuerentissimorum episcoporum Ibam reuerentissimum innoxium demonstrari. relecta enim eius epistola agnouimus eum esse catholicum. et ob hoc decernimus et honorem episcopatus et ecclesiam, a qua iniuste et absens pulsus est, renouandum. de sanctissimo igitur episcopo [*]( 16-p. 302,11 Act. syn. Chalced. act.10 apud Mansium VII 262 A 15 sqq. 1 metum V, corr. e.2 4 per nostros etc.] adscripsit V man. 1 in marg. tacito nomine Pelagium dia(conum) introducit 5 notitia V, corr. 02 calchedonensi V 9 eustachium V, corr. Bar. byretii V, corr. 02 11 acusatoribus V 12 consumata V fuisse V, corr. a3 13 sq. constituendi.. negotium V, corr. Bar. 16 sqq. in reddendis eis quae secuntur actionis decimae concilii Chalcedonensis uerbis Uigilius sequitur non Rustici sed antiquam quae dicitur uersionem. quae cum tradita sit duobus codicibus, scilicet Cl = Paris. lat. 16832 (ol. Notre Dame 88) saee. 10 et N — Uatie. Reg. 1045 saee. 10 (cf. Maassen p. 739), utrumque contuli neque uero, ubicumque ex eis alter cum V consentiebat, alter ab eo distabat, distantis corruptelam hic quidem adnotaui Pascasinus VGIN 18 cartis GIN 19 demonstrari V: adprobari GIN et sic idem Uigilius in constituto pro damnatione trium capitulorum, quod ex cod. Colbertino 4064 primus edidit Steph. Baluzius, Noua collectio conciliorum 1 1551 sqq. (Mansi IX 476 D) 21 honor V, ho- DOle GIN ecclesiam a qua V: ecclesia quia GIN 22 expulsus CW )

298
Nonno, qui ante modicum pro eo factus est, tractandum est a reuerentissimo uiro episcopo Antiochiae ecclesiae, quid oporteat de eo formari).

Anatolius reuerentissimus archiepiscopus Constantinopolis nouae Romae dixit: (Reuerentissimorum episcoporum et iudicum fides ac lectio omnium, quae sunt subsecuta, demonstrant innoxium Ibam reuerentissimum ab his accusationibus, quae ei inlatae sunt. unde omnem impraesenti de eo suspicionem abicio, quoniam et consentit et suscribit et ei quae nunc de fide data est definitioni a sancto concilio et epistolae sanctissimi archiepiscopi Romae Leonis, et dignum eum iudico episcopatu et habere curam, in qua pridem existebat, ecclesiae. de Nonno autem reuerentissimo episcopo, qui pro eo factus est, formam dabit Maximus reuerentissimus Antiochenus episcopus\'.

Maximus reuerentissimus Antiochenae ciuitatis episcopus dixit: \'Ex his, quae modo relecta sunt, manifestum est, quia ab omnibus ei inlatis reuerentissimus Ibas innocens est repertus, et ex relecto scripto epistolae, quod prolatum est ab aduersario eius, catholica est eius declarata dictatio. unde et ego decerno eum et episcopatus recipere dignitatem et ciuitatem propriam, sicut et uisum est sanctissimis archiepiscopis tam his, qui locum sanctissimi archiepiscopi Leonis retinent, quam etiam et, qui regiae ciuitatis est, sanctissimo archiepiscopo Anatolio: reuerentissimo quippe Nonno episcopo, qui pro eo factus est, manente in episcopatus propria dignitate, ut cum sanctissimis episcopis de eius ordinatione deliberem\'.

Iuuenalis reuerentissimus Hierosolymitanus episcopus dixit: (Qui conuertuntur, scriptura diuina suscipi iubet. quapropter et ab [*]( 4 anatholius GIN nouae om. GIN 6 lectio omnium V et sic Uigiliw l. c. IX 476D: lectio horum GI. lectiorum N 7 ab his quae in eum accusatores intulerant ClN et sic L\'igilius l. c. IX 476D 8 inpraesenti ClN 9 tata (!) est definitioni F: sententia data est ClN 10 epistola Cl, epi- stula N 11 iudicio episcopatum V 11 quam ClN 12 qui pro eo factus est om. ClN 15 episc. Antioch. ciuit. trsp. ClN 17 reppertns V 18 scripto ClN (cf. infra p. 302, 23): rescripto V quod prolatum est ab aduersario eiu\'J V: quae prolata est ab eo qui aduersarius (aduersarios N) eius extitit (existit N) ClN 19 declarata eius trsp. ClN 2L tam his V: et ClN 22 quam etiam om. GIN 23 anatholio VClN reuerentissimum quippe nonnum (nonum V, nonnum quippe trsp. Cl) episcopum VlCN 25 sanctissimi V 27 hierosolimatus Cl. herosolimitanus N 28 scriptura Y: hos scriptura C\'N et Uigilius l. c. IX 478 D quia propter V )

299
haereticis reuertentes suscipimus. unde peruideo reuerentissimum Ibam mereri clementiam, quia et senex est et ut habeat episcopatus gradum, catholicum existentem\'.

Thalassius reuerentissimus episcopus Caesariae Cappadociae dixit: ('Reuerentissimis episcopis Photio et Eustathio comprobantibus Ibae negotium et non adiudicantibus eum, horum opinione suasus et ego uolo habere eum sacerdotium, sicut sanctissimis praesulibus uisum est, quia maxime g«>stis suscepit, ut anathematizaret illa, quae eius accusatores aduersus eum deposuerunt exscripto\'..-

Eusebius reuerentissimus episcopus Ancyrae Galatiae dixit: ('Lectio sententiae. quae in \'Tyro prolata est a sanctis episcopis Photio et Eustathio, docuit, quia reuerentissimus Ibas in illo iudicio anathematizauit Nestorium et eius impia dogmata et rectis consensit dogmatibus. quapropter et praedicti reuerentissimi episcopi hanc satisfactionem recipientes, ut oporteret eum habere episcopatum. comprobauerunt. et impraesenti igitur eundem sanctissimum Ibam anathematizantem Nestorium et impia eius dogmata habere sacerdotium uolo\\

Stefanus reuerentissimus episcopus Ephesi dixit: \'Kfiiorentissimum Ibam episcopum anathematizantem Nestorium et Eutychen et eorum impia dogmata et ego decerno, sicut et sancti patres, esse in ordine episcopatus).