Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
cur ergo lumina ignorantium effodis exaltando impetus impiorum, Manichaeum et Ualentinum et Eutychen armando, cum dicis passibilem diuinitatem, magis autem Paulum Samosatenum et Nestorium, quoniam in trinitate quaternitatem addis? quocumque enim modo hunc impium uerteris intellectum, pietatem nequaquam gerit sed multarum haeresum formas ostendit.
Arrius enim minorem dicit filium, similiter Eutyches, eo quod diuinae naturae filii inferat passionem. unde nec consubstantialem dicit filium sicut Eunomius. nam si apud eos pater impassibilis est, filius uero deitate passibilis, quomodo consubstantialis ? Macedonius autem secat a patre sanctum spiritum; adaeque Nestorius diuidit in dualitatem filiorum unum filium et iucundatur, sicut tu ais, dicere in trisagio quaternitatem, crucem impie post confessionem trinitatis adiciens.
quiesce ergo ab hac impietate saeuissima, non adicias scandalo scandalum et non eris causa perditionis simplicium hominum, ne forte pontifex noster Felix secundum canones te condemnet, et nihil tibi proderit dicenti \'ego bene hoc adposui, dum crucifixum in uoce trisagia sum confessus\'. aufer iniquitatem ex orbe terrarum, ne hoc forte uelociter ubique discurrat, quoniam impietas cito suscipitur, quod uero melius est, nequaquam. [*](1 tresagios B obedi etiam B: oboedientiam V serafin Y, seraphyn B 3 commendat B 4 immo B quur B o effodis et B maniclieum VB 6 eutichen B dices B 7 nostorium V 8 trinitatem B quaternitatem in marg. add. V man. 2 ut uidetur addis V; adices B quoquumque V 9 ueteris VB, corr. 0 10 hereseum B 11 simiter V 12 dicit V: esse dicit B 13 aput VB impassibilest V 14 fili B machedomius V 15 atgque B 16 dualitate V iocundatur B 17 tua est B in om. B tresagios B 18 trinitati V 19 scandalo B: ////////////////// (eras. candalus) V 20 non om. B 21 uester B scdm I*: scm B condemnit B 22 prodelerit B 23 tresagia B aufert B urbe B 24 ne V: et B uolociter ubi quae B 25 uerum B )
sume ergo tamquam fratris tui monitionem et extingue haereticorum fremitum et esto pastor ouium et non lupus. sequere etiam beatissimum Proclum et eius in Campo reuelationem, cum terrores essent, et simpliciter cane trisagion, ut ira cesset, et noli rursus ualidas indignationes erigere. alioquin tu uidebis; fraternitas uero mea innocens erit et ego cum eis et qui mecum sunt scribentes tibi de istis.
muni temet ipsum, karissime, ab scandalis. didicisti ab Esaia dicere: sanctus sanctus sanctus. numquid crucem tibi ait dicere? sed inquis 'tunc filius non erat crucifixus et propterea tunc non est traditum: qui crucifixus es\'. quid ergo? nunc serafim in trisagion adiecerunt \'qui crucifixus es\', quod tu dicis ? et inquis \'non arbitror\', et si nescis. quomodo impie agis? nam et tunc passiones carnis uerbi propheta dixit et hymnum dicendum glorificando trisagion.
uerum tamen quomodo dicis suscipere te Calchedonense concilium et, quemadmodum ipsa tibi tradidit, non glorificas trinitatem sed inoboediens es illi nec metuisti illo dicente \'qui ita non sapit, anathema sit\'? integre glorifica et eris integer: alioquin mala solus exhauries. EXPLICIT EPISTOLA IUSTINI EPISCOPI PROUINCIAE SICIL1AE AD PETBUM ANTI- OCHENUH. [*]( 8 Esai. 6, 3 ) [*]( 1 mnnitionem B heredicorum B 2 et ante esto om. B 4 canet B cessaret B 6 eis V: meis B 7 munites & ipsum carissime B 9 edicere V 10 crucifixum B 11 qui om. B serafin V, seraphyn B 12 tresagion B adgecerunt V dices B .14 post carnis repetit carnes B ymnum B 15 glorificandum tresagion B dices B 16 calcedonensem B queammodum B: quemadmodum quod V ipsa VB oscitantia eius qui uertit pro ipsum 17 gl Jricas B inobediens VB 18 mte greB: nnre V 19 exauries VB 20 SICILIA. PROUINTIę trsp. B omissis reliquis )
Ualde contristatus sunt super te, frater karissime, quoniam creuit per te magnum scandalum, cum tu potius debueris scandala resecare. etenim ob hoc retinere uolo lacrimas et prohibeor a tua haerese sic malitiose prolata, quoniam a te uulnerata sunt euangelia, actus quoque apostolorum et apostolus: quoniam praeter eos uisus es fallaciter commentari, ne Christus crucifixus absolute propter nos confitendus sit sed trisagio crux coaptetur, sicut priores tuae litterae ad Acacium Constantinopolitanae ecclesiae pastorem insinuant, in quibus scriptum est:
quia in impietatem incidisti, frequenter circumuertis prolatam a te sententiam, si quo modo eam permanentem et solidam cunctis adfirmes; dum autem pro ea a metropolitis culpatus fuisses, non uenisti ad satisfactionis examen neque respexisti, ut sis bene glorificans. sed undique refutaris. neque enim diuinitatem dicimus passibilem, sicut tu dicis, neque nudum uerbum dicimus crucifixum sed Christum Iesum. ubi enim crux dicitur, necesse est esse corporis eleuationem: in trisagio autem quid uult manifestatio corporis, quatenus [*](74. B = Berolin. lat. 79, ex quo edidit epistulam Fronto l. c. 551 sed hic quoque intrudens nonnulla ex alia ueraione Latina primum edita a Merlino l. c. 2. 2 INCIPIT EPŁA ANTEONIS ARSENONE AD PETRI* quoniam non oportet passibilem (!) in tresagion copulare per adiectionein quia crucifixus est propter nos quam petrus sicut hereticus apposuitB ANTHKONIS V ARSENOE V 5 dellltbueris V: debuisscj B 7 prohibere ora V 9 propter V 10 absoluto V 11 tresagio B aptetur B 12 insinuat B in quibus scriptum est VB: interpolatio antiquissima iam interpreti ut uidetur adtribuenda 13 in om. B incidisti V: cedet B 14 proten latam V: a te prolatam B a te sententiam B: aesencia V 15 pro ea a metropolitis scripsi: pro ea a me propolitis B, pro cam inetropolis V, pro ea me perpolitis Fronto Duc 16 uenisti V: ueuisti ut. uid. ex nouisti corr. B 17 bene supra linea V 18 tu dicis Y: eutyches B 19 sed Christurn Iesum V: aut post trinitatem Christum B 20 eleuacionem V: elationem B trisagion VB 21 nul V )