Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
Antiocheni exordium sacerdotis qua ratione fuerit serius indicatum, quamuis minime nos latere potuerit, tamen et ipse uel synodus ipsius indicauit. quod sicut non optauimus fieri, ita faciles excusationi, quam necessitas fecit, extitimus, quia quod uoluntarium non est, uocari non potest in reatum. et ideo per fratrem et coepiscopum nostrum Anastasium, qui ex praedicta regione directus est, litteris quoque tuae dilectionis acceptis alterni uicissitudinem sermonis tuae reddimus [*]( 5 Tim. II 4, 2 ) [*]( 1 suplicando V notiua V 3 eam 0: mea V, tam B 4 haec VB: et 0 5 oportune om. B 6 obsecrando insinuando trsp. V expotendo quae B 7 ac B: a V generantur V sunt B 8 creditoru ex creditaru corr. V met om. B dnica ex dnaca corr. V: domica B 9 hac VB, correxi multiplicationem B: multiplica; ionellll (uas. m) V T 10 praesedesiilt B poteris B 12 rennuas B data B id iulias B, IDVV ivh V seberino V ) [*]( 69. Dat. simul cum ep. 68 a. 482 die 15 Iul. B = Berolin. lat. 79. Edd. Car. 12 322; Bar. ad a. 482, 2; Collect. Concil.; BTÃ I 223; Thiel 206. 14 Symplicius Acatio Constantinopolitano B 15 ante fuerit eras. fuerat V 16 et V: uel B 18 cxstitimcs V 15) non est 0111. B 22 alternis B reddimus B: reddidimus V )
miramur autem nihil nos de statu Alexandrinae ecclesiae te instruente didicisse, quem numquam ita ut nunc habetur esse comperimus, ut improbi per occasionem obitus sanctae memoriae Timothei eandem ecclesiam conentur habere captiuam. unde agendum est dilectioni tuae cum clementissimo principe, ne conuellatur sub eius imperio, quod tyranni temporibus potuit optineri. Dat. Id. Iul. Seuerino u. c. cons.