Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

unde semper exultans in domino et orationum communium cupiens uota sociari hortor, frater carissime, ut rebus per clementissimum et Christianissimum principem deo auctore compositis diligentiae sollicitudo non desit sed Petrus ab indebito sibi honore deiectus in Alexandrina regione non sinatur habitare sed procul extra terminos patriae, sicut etiam nos poposcimus, frequenti eum postules suggestione relegari, ne quos imperitorum prauitatis suae persuasione seducat et a catholicae tramite ueritatis auertat.

quidquid autem de religiosissimo impetrabis imperio, cura tuae dilectionis ad meam notitiam faciat peruenire et nos actuum ad custodiam euangelicae doctrinae pertinentium det esse consortes. Dat. XII. Kal. Nouembr. Illo u. c. cons. Per quos supra. [*](65. Dat. simul cum ep. 64 a. 478 mensis Octobr. die fere 22. B = Berol lat. 79. Edd. Car. P 320; Collect. Concil.; BT A I 220. J Thiel 200; commemorat Bar. ad a. 478, 16. 2 SYnrLicius acatio cox- STANTLvorouTAXo B ACATIO V et sic saepius per litteram t, quod non iam monebo constantinolitano V 3 his om. B 5 antiste B com- ; munem gaudio B inducaui B 6 destructu B memorat B ecclesiae initio uersus abscisso iam deest in B 7 est V: et B 8 agnosceris B 9 in domino om. V 10 ortor B 12 auctorem B 13 inde uito V alaexandrinam regionem B 14 sinatur B a ut uid. ex e corr.: desinatur Y extra terminos V: absque terminus B 15 frenti V postulis B 16 im- peditorum V lTtramitsi? 18 aut B imperaueris B 20 det F: data B 21 XII scripsi: XI B, let (cr. ep. 64 sub finem) XVI V nouemtr illu uc coxs B: NOB illvc vo coxss V; Illo corr. Car. 22 per quos supra om. V )

147

(66.)

SIMPLICIUS EPISCOPUS ZENONI AUGUSTO. DE ECCLESIA ANTIO- CHENA. Uenerandos mihi semper uestrae pietatis apices gauisus accepi, quibus ingenito uobis studio catholicae religionis post defensionem fidei, quae uos seruata custodit, impietatis audaciam et facinora apud Antiochiam perpetrata cohercita reperimus, exultantes uobis inesse animum fidelissimi sacerdotis et principis, ut imperialis auctoritas iuncta Christianae deuotioni acceptabilior deo fieret et appareret integritas, cum hi, qui in episcoporum nece sacrilega caede uersati sunt, dignis iubentur perire suppliciis. in quo et quieti ecclesiasticae et uestro consuletis imperio, quia uindicata dei contumelia ulciscentis est gratia et conciliatur his diuini fauoris auxilium, quorum cura sacrilegium non reliquerit impunitum.

sed ut loquar fiducialiter principi Christiano, si praeteritarum litterarum, quas de Petri aliorumque nomine iamdudum ad fratrem et coepiscopum meum Acacium scripsisse me memini, ordo teneretur, ad hoc non potuit perueniri, quod iure nunc meruit uindicari. mandaueram namque, ut [*]( 66. Dat. simul cum ep. 67 die 22 Iun. a. 479 (482? cf. Gelzer, Zeitscliriftfur icissenschaftl. Theologie XXVI 1883 p. 509). B = Berolin. lat. 79. Edd. Car. 12 321; Bar. ad a. 479, 5; Collect. Coneil.; BT A I 221; Thiel 202. 2 Symplicius B episcopus om. B de ecclesia anthiochena, quod exhibet V. seiunxi ab eis quae sequuntur: om. B 3 uenerandus B semper om. B nostrae B 4 suscepi B 5 defenssionem V seruata B (cf. ad p. 45, 7): seruat ac V custodet B 6 audacia B anthiochiam V, antiociam B perpetratam B 7 repperimns V: comperimus B fidelissimis B 8 autoiitas B iuncta scripsi: et iuncta VB, ut iuncta Hartel 9 deuotionis VB, corr. Car. aceeptior B appareret inter scribendum in appararet mutauit V ante appareret nescio an exciderit fidei uel cultus 10 necae B: neces V sagrilega B 12 quieti B: qui ei V consuluistis B uindicta dei contumelie B 13 conciliator V 14 faboris V quorum coram B relinquerit V 15 xcristiano V 16 aliorum quae V littera e fortasse a manu 2 addita 17 coepiscopum nostrum acacianum B 18 me scripsi: ne B, om. V tenetur B peruenire V 19 meruit om. B uindicari Bar.: uindicare V, uincari B ) [*]( 10* )

148
facta suggestione pietati uestrae praedictus, ut et ceteri qui per occasionem tyrannicae dominationis inuaserant ecclesias dei, extra metas uestri pelleretur imperii, ne pestiferi sensus quibusquam simplicioribus ore sacrilego uirus infunderet et uerbis impiis contra fidem orthodoxam innocentiores animas sauciaret.

sed, quantum apparet, cum minus ista curantur et leuia esse creduntur, actum est, ut, quemadmodum perhibetis, inter altaria non iam plebs persuasionibus eorum, sed ipsi quoque praesules et praedicatores fidei perirent funestis gladiis sacerdotes. unde si quae talium reliquiae sub uestro reperiuntur imperio, eas uel nunc in exteriores terras iubete propelli, ne qua deinceps in eos sit necessitas et causa subplicii, quia melius est aditum obstruxisse quam poenam exegisse peccati.

et quoniam seditiones Antiochenas religiosissimo proposito sedandas non aliter aestimastis, nisi praeter praeiudicium uenerandi illius concilii Nicaeni apud Constantinopolim isdem petentibus ordinaretur antistes, quod in eius tantummodo persona sic memorastis adsumptum, ut deinceps secundum definitiones patrum Orientali synodo creatio Antiocheni pontificis reseruetur, nec haberi loco uultis iniuriae, quod dissensionis gratia factum est auferendae, tenet hanc pietatis uestrae beatus Petrus apostolus sponsionem et Christianissimi fidelissimique principis mentem in haec uerba iurasse, [*]( 1 factam suggestionem pietatis B ut om. B 2 inserant B 3 extrenetas B pelleretur V: pulsarentur B, pellerentur cod. Angelic. pestiferi ex pestifera corr. V 4 symplicioribus V uisus B infunderet scripsi: infunderent VB 6 sauciarent B sed om. V 7 creduntur V: reddantur B quemammodum B 8 tam Bar. pleps V, plenbs B peruasionibus Bar. 9 ipso B fidei om. B funetis B 10 qua et alium VB, correxi uestro ex uestrorum corr. V 11 repperiuntur VB exterioores B 12 qua om. B 13 penfi V 14 exi- B gisse B peccati ex peccata corr. V atyochenas V religisimo Y, religiosissime B 15 estimasti (sic!) sedandas trsp. B 16 uenerabilius concilii neceni B 17 hisdem VB antstes B 18 tantummodum personam B 20 reserbetur V: reseruaretur B 21 dissensiones B factu V 22 /pianisimi V, ultima i ex e corr. 23 fidelissimi quae B mente V, corr. man. 2 )

149
quod posthac in Antiochena urbe uetere more seruato a conprouincialibus suis episcopus ordinetur,. ne quod nunc frater et coepiscopus meus Acacius uobis est iubentibus executus, in usum posteritatis ueniat et statuta patrum, quae praecipue praestatis inlaesa, confundat.

unde, quae a uobis amore quietis sancte et religiose sunt ordinata, reprobare non possumus, ne status Antiochenae ecclesiae sub nostra dubitatione uideatur ambiguus, praecipue cum is, qui legitur ordinatus, testimonio clementiae uestrae tanta sit praedicatione subnixus, ut in eo et praeteritorum uulnerum dolor possit opprimi et ecclesia, quae illum meruit, gloriari.

haec repensi sermoms et uenerationis officio respondere curaui, ut tantas haereticorum fraudes et facinora diuinis et saecularibus legibus persequenda, quae saepius probastis esse tam noxia, de memoria et conuersatione hominum iubeatis auferri, quorum impietas nulla. quantum uidetis, potest auctoritate compesci. Dat. X. Kal. Iul. post consulatum Illi u. c.

(67.)

SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO. ORDINATO AB EO KALENDIONE ANTIOCHENO EPISCOPO. Clementissimi principis litteris et tuae dilectionis de sacrilega < ac) funestissima caede, quae apud Antiochiam facta est, sauciatus et nimium affectus [*]( 1 antiochaena urbae B ueterS ore Y, corr. mnn. 2 serbato V 2 episcopis V ordinaretur B 4 usu V, corr. man. 2 uenit B quS praecipuae seruatis B 5 undeque V, corr. man. 2 6 quietudinis sanctae et religiosae B 7 sub om. B 8 praecipuit B is p: his VB 9 testimonia B nestrae et tanta Y 10 praeter horum Y posito primi V et om. B 11 ecclesiae B illnlj. B haec om. B repensi B: repensis Y sennones B 14 probatis V memoria et om. B conuersationem B 15 offerri B 16 austerita necompexi B y_t Kl iuf pc illu vc cons. B, KLB lUŁa post cons illuc V ) [*]( 67. lJat. simul cum ep. 66 die 22 Iun. a. 479 (482?). Edd. Car. P 322; Bar. ad a. 479, 10; Collect. Concil.; BTA 1222; Thiel 205. 19 /////ordinato Y 20 et tuae p2: et que V, tuaeque Car. 21 ac inserui, et Car. funestisima V )

150
maerore respondeo astruens: si quod iamdudum de Petro atque aliis complicibus eorum scripseram et ut pietati eius cum ceteris, qui aderant, fratribus suggereres postularam, ut oportuerat, ordinatum fuisset, haereticorum temeritas ad tantum facinus non ueniret nec aliquid necessitatis exsisteret, ut non aliter praedictae subueniretur ecclesiae, nisi ut aliquid de iure eius curatio ipsa minueret.

quamuis enim profecerit ad quietem, quod Christianissimi principis iussione uel sine praeiudicio canonum a tua caritate fuerit Antiochensibus episcopus ordinatus, tamen non est sine inuidia factum, cuius cauendum deinceps etiam ille testatur, qui praecepit, exemplum.