Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
Calcedouensis synodi constituta uel ea, quae beatae memoriae prodecessor meus Leo apostolica eruditione perdocuit, intemerata uigere iubeatis, quia nec ullo modo retractari potest, quod illorum definitione sopitum est, nec ullatenus recipi totius catholicae ueritatis uno undique ore damnatus. ipsa ęst quippe, sicut experti estis, catholica fides, quae potentes de sede laesa deposuit et exaltandos humiles custodita seruauit. quare satis agendum est pietati tuae, ut qui huius tibi auctor est doni, sit ipse propagator. Dat. VII. Iduum Octobrium post consulatum Basilisci et Armati.
Quam sit efficax supplicantium domino perseuerantia sacerdotum et quam iocundo gratuletur effectu studium, quod defensioni fidei sinceris mentibus exhibetur, litteris tuae dilectionis agnoscitur, quando post tanta certamina, quibus dei misericordia in causa propriae religionis famulos et ministros suae [*]( 12 Luc. 1, 52 ) [*]( 2 patimini T 3 eorum T: om. V in uestrum imperium Coust. 4 sed T: sed et V 5 tot om. T tantoque T principibus T: pontificibus V 6 Calcedonensis usque ad 10 sopitum est adfert Vigilius in constit. de tribus capp. (ep. 83 § 29G) 7 ante beate erpunxit ad T praedecessor T 10 catholicae ueritatis T: om. V 1> Data pc Basilisci Aug. VIII Idus Aprelis T, quae temporis nota uidetur uerior esse POS CONSL V ) [*]( 61. Dat. a. 478 die 8 Mart. B = cod. Berol. lat. 79. Edd. Car. I2 31G; Bar. ad a. 478, 8; Collect. Concil.; BTA I216; Thiel 195. 18 Sytnplicius Acacio Constantinopolitano B 19 aefficax B 20 iocundum laetatus aflectu B defensionis B 21 dilectationis B 23 famosos B )
unde animis exultantibus ad uniuersalis ecclesiae quietem Christo deo nostro pro salute primum fidelissimi principis supplicamus, cui pro deuotione, qua cunctos anteuenit sacerdotes, pietas haec diuina concedit, quae nos liberos pro populis Christianis apud omnipotentiam caelestem praestat interpretes.