Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quapropter inter tot formas, quae recta sunt, praedicandi non assertione noua sed constantia nitendum est iam probata. quae quid domino uos iuuante profecerit, laboris uestri deo placitus fructus ostendit, quando eius domum uobis obsistentibus latroni introire non licuit, qui [*](2 multiplici ex multiplice corr. V; fort. multiplicis ueritate B 3 integr. et quid B detestet ut V hanc V 4 adductam quam V duuiis V 8 consultatinnem V: consolationem B post consultationem del. uestre V ad om. V consultationem B 9 quemammodum B 10 ad 0111 plen. B 11 solide fundata B: soli defuncta Y, solide iacta o2 12 reppellendis V 13 ad V: a B ad om. B 14 ad om. B 16 autque B 18 uel quod B: quod uel V creuerunt B 21 errorem B 22 inter tot V: into B 23 quae recta B: quam erecta 1x, v quae erectae Car. 24 iam nitenda est trsp. B comprobata B quae ex est corr. V iubante B 26 donum B qui r: quia B )

135
nonnullis occurrentibus sibi latentes adhuc forsitan sui similes publicauit.

non enim iunguntur bona pessimis, recta peruersis. nec possunt salutaria coire cum noxiis, quia luci communio nulla cum tenebris nec infideli portio cum fideli. unde necessario damnatorum comitabuntur exitum, qui talium delegere consortium, nisi forte resipiscentibus animis et maxime, qui nuper decepti sunt, uidentes in quae abrupta sint ducti, ad splendorem uerae fidei discussa conferant se nube mendacii. quod apostolicae sedis pietate ut prouenire possit optamus, quia uitam in domini uoluntate cognoscimus.

ad Christianissimum quoque principem uel ad fratrem et coepiscopum meum Acacium competentia simul scripta direximus, cuius in tanta re accusandum silentium non putamus, quia scientes fidem probatissimi sacerdotis certum tenemus suum non esse, quod tacuit. ut autem plenius dilectio uestra cognoscat nostrarum, quas ad Christianissimum principem misimus, seriem litterarum, exemplaria internuntio, quem misistis, redeunte direximus. Dat. IIII. Id. Ian. consule supra scripto.