Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quae ne aliqua forsitan fidei aemulorum fraude uitientur, licet in ecclesiae tuae possint scriniis inueniri, tamen exemplaria misimus, quae pietati ipsius properabis offerre. nota namque et omnibus illic potestatibus celebrata, quae sanctae memoriae prodecessor meus Leo ad consultationem augustae recordationis Leonis scripserit, et quam ueneranter accepta sint, recognoscat; appareat, sicut confidimus, eius imitator fidei, cuius propitiante deo dignior est successor imperii, sibique scriptum aestimet, quicquid ante se principibus pia est traditum lectione. illa est namque perennitas regni, quae per seriem propagandae posteritatis in successore reppererit, quod a praecessore descendit.

hortor ergo, frater carissime, ut modis omnibus faciendae synodi peruersorum conatibus resistatur, quae non alias semper indicta est, nisi cum aliquid in prauis sensibus nouum aut in assertione dogmatum emersit ambiguum, ut in commune tractantibus, si qua esset obscuritas, sacerdotalis deliberationis inluminaret auctoritas, sicut primum Arrii ac deinde Nestorii, postremum Dioscori atque Eutychis fieri coegit impietas. et, quod misericordia Christi dei nostri saluatoris auertat, intimandum est abominabile esse contra sententias totius orbis domini sacerdotum et principum utriusque rectorum damnatos restitui, reduci exules, relegatos in causis nefariae conuersationis absolui.

itaque, quod saepe repetendum est, haec omnia clementissimis auribus suppliciter intimato. ueniet procul [*]( 1 sedem B parricidam quae V 2 impenetrabilibus V, inpenetrabilibus B, corr. cod. Angelic. 4 uitietur Car. 5 pietatis B properauis B 6 nanque V et V: est B 9 recognoscant V sic ut V 11 aestimet B: estimet et Y 12 dilectione B regni quae scripsi: regnique F, regni qua e B 13 propagando B repperit B 14 discendit B fr kilie B 16 alias o2: alios V, aliis B 17 in prauis F: inprobis B 18 emerserit B 21 euthices V, utichetis B 24 rectores B 24 sq. restituere duci V 25 relegatis B obsolui B 27 intemato B )

133
dubio deus in adiutorium nostrum, in cuius manu regis cor esse retinens constitutum potestatis suae nescit aliunde principium. Dat. quarto Id. Ian. consule (supra scripto;.

(59.)

SIMPLICIUS EPISCOPUS PRESBVTERIS ET ARCHIMANDRITIS APUD CONSTANTINOPOLIM CONSTITUTIS. Per filium nostrum laudabilem uirum Epiphanium litteris uestrae dilectionis serius, quam uoluistis. acceptis magno sumus dolore permoti, quod illic intra ecclesiam dei scandalorum recidiua nascuntur incendia, ubi totiens auctoritate apostolicae sedis et sententia synodi uniuersalis extincta sunt.