Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

haec igitur pietas tua si recensere dignetur uel quae totius Orientis episcopi de huius praedicationis consensione rescripserint, aspiciet profecto et examinata diligenter et ueraciter promulgata atque ideo pestiferae falsitatis ambagibus nequaquam debere pulsari, quia reuera, quae de scripturarum fonte purissimo sincera perspicuaque manarunt, nullis agitari nebulosae uersutiae poterunt argumentis. perstat enim in successoribus suis haec eadem apostolicae norma doctrinae, cui dominus curam totius ouilis iniunxit, cui se usque in finem saeculi minime defuturum, cui portas inferi numquam praeualituras esse promisit, cuius sententia quae [*]( 23 sq. cf. Ioh. 21, 15 sq., Matth. 28, 20 24 sqq. cf. Matth. 16,18 sq. ) [*](1 sina B 2 mandit B 3 coeontia B ducumenta B 4 constien- tiam B 5 ipsa om. V archę B 6 sunt V: est B 7 uel ad B: aelud V 8 processor V direxerit B 8 et scripsi: a V, om. B 9 plenae adque delucide B 10 nec VB: ne cod. Angelic. 11 quidem om. B 12 suae B non om. B agnoscit B 13 earum de B 14 misi om. B 15 offerenda B 17 et om. V 18 fulsitatis V 19 deberi B 20 perspicua quae V 21 agritare nobulosae B prestat V 22 eadem B: et aadem V 23 obilis VB 24 saeculi V: om. B cui B: cum V inferi V et Vulgata: inferni B )

128
ligarentur in terris, solui testatus est non posse nec caelo.

quapropter clementiam uestram, cui mea uice propensius frater et coepiscopus meus Acacius supplicabit, precor atque obsecro, ut imitatores facti tantorum et talium praecessorum nefandae praesumptionis operarios catholico pectore respuentes regia censeatis potestate cohiberi. quisquis aliud, sicut praedixit apostolus, praeterquam accepimus seminare molitur, anathema sit. nullus ad aures uestras perniciosis mentibus subripiendi pandatur accessus, nulla retractandi quippiam de ueteribus constitutis fiducia concedatur, quia, sicut saepius iterandum est, quod apostolicis manibus cum ecclesiae uniuersalis adsensu acie meruit euangelicae falcis abscidi, uigorem sumere non potest renascendi nec in dominicae uitis fructiuam ualet redire propaginem, quod igni deputatum constat aeterno. sic haeresum denique machinamenta cunctarum ecclesiasticis prostrata decretis numquam sinuntur oppugnationis elisa reparare certamina.

ante omnia autem quaeso, ut beati Marci euangelistae sedes (Alexandrinam loquor ecclesiam) a cruentissimi praedonis incubatione liberata catholico reformetur antistiti libertatemque suam pariter recipiat et quietem. at uero improbus parricida, qui diuinis simul reus est legibus et humanis, reductus eodem, quo iure fuerat ante detrusus, ab [*]( 6 cf. Gal. 1, 8 ) [*]( 1 legarentur B <in> caelo Bar. 2 clementia V propinsius B 3 supplicauit VB, corr. Car. 4 ut om. B et V: ac B 5 nefunde r operario B 6 senseatis V supradixit B 7 praeterquam <quod> Labbeus secundum Vulgatam, sed cf. p. 21, 8 accipimur B femina remolitur V uerba inde a 8 nullus usque ad 10 concedatur et inde a 15 sic usque ad 17 certamina adfert Vigilius in Constit. de III capit., ep. 83 § 295 8 uestras VB: uestrae pietatis Vigilim 9 subripiendi om. Vigil. quipiam V: om. B Vigil. 10 constitis B, om. Vigil. 13 fructuosa ualeret B 14 propagine B digni V ęterno V: aanum B 15 sic B Vigil.: si V 16 prostratu B oppugnationibus Vigil. elisa B Vigil.: elise V 17 reparare Vigil.: repreare B. reparari V 18 sedis VB crudentissimi B 19 incubane B 20 liberiu tatem quae B ad B 22 re erat (om. ante) detrusus B )

129
innocentium nece retrahatur animarum; procul a regno pietatis uestrae funesti capitis uenena discedant, quae quoniam salutiferae praedicationis auribus obturatis medicantia uerba capere nequiuerunt, ab humani conuentus abducta pernicie in uirulentiae suae congrua solitudine contabescant.

quo magis ac magis pietatem tuam beati Petri apostoli uoce qualiscumque sedis eius minister obtestor, ut inimicos antiquae fidei non sinatis impune grassari, qui uestros optatis hostes habere subiectos; ut uerae confessionis pacem cunctas domini seruare decernatis ecclesias, qui orbem uestri desideratis imperii tenere pacatum; ut unicam spem salutis, quae genus hominum ad regna caelestia uitamque perducit aeternam, nulla patiamini parte uiolari, qui placatum deum uel regno uestro cupitis uel saluti.