Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

functus igitur, gloriosissime ac clementissime fili imperator Auguste, munere salutandi, [*]( 1 reuocandidis V 2 a ueritatis 0: alieritatis V ferocius que V 8 <se> sentiant Ballerinii ) [*](56. Dat. simul cum epp. 58 et 59 a. 476 die 10 Ian. Epp. 5(;--59, 61-66, 68-81 extant etiam in codice Berolinensi lat. 79 (— Phillipp. 1776) saec. IX, cuius lectiones subscribam adposita littera B. Ep. 56 edd. Car. 12 310; Bar. ad a. 476, 9; Collect. Concil.; BTA 1208; Thiel, Epp. Roman. pontif. 1179. 12 ZENOXI AOGUSTO Simplicius episcopus V: SYKPLICIUS BASILICO AUUUSTO B Basilisci nomen quamuis rectissime, nescio tamen an sola coniectura restituens, cum haec epistula ut data Zenoni iam anno 553 commemoretur a Vigilio in Constit. de tribus capp. = ep. 8.3 Q 295 13 meum expectat arbitrium quia B 14 ueratione suspitio B pietatis B 15 desterre B 16 sacre cura V: sca puritas tuae B -17 denegotii B 18 et om. B 19 trahet B 20 alfecio B 21 compelliti fultus B 22 ac V: et B )

125
quae in ecclesiis Orientis per haereticorum latrocinia recidiua rursus dicuntur scandala concitari;, nec debeo silere nec possum. nam sicut in meam notitiam feruentium pro fide catholica detulerunt scripta monachorum, comperi Timotheum parricidam, qui Aegyptiae pridem uastator ecclesiae in morem Cain, ut. lectio diuina testatur, eiectus a facie dei, hoc est ab ecclesiae dignitate seclusus, et tamquam per deserta uagus sceleratae conscientiae diu tormenta passurus in exilium proprii erroris abductus est, resumptis pristini furoris incendiis conflasse nihilominus agmina perditorum et Alexandrinae urbis ecclesiam, quam sacerdotali prius sanguine cruentauit, ipsum denuo nunc cruentum depulsione legitimi peruasisse pontificis,

ut cui illa relegationis humilitas inicere debuerit ex his, quae impie gesserat, aculeum paenitendi, nutriendae potius otia praebuisse uideatur atrocioris insaniae. quo procul dubio Cain ipso longe detestabilior adprobatur: ille siquidem a perpetrato semel facinore damnatus abstinuit, hic proficit ad crimina maiora post poenam.

nec eo tamen scelerum fine contentus Constantinopolitanam insuper urbem recti semper dogmatis amore flagrantem, ne quid intemeratum populator humanae salutis omitteret, fertur audacter ingressus et a suae consortibus prauitatis libenter audisse soli Christo debitam uocem, qua plane non in nomine domini uenire benedictus sed diuini culminis usurpator euidenter [*]( 6 sq. cf. Gen. 4, 14 23 cf. Matth. 21, 9 ) [*]( 2 dicantur B 3 catholicam B 5 pridem Iillrllilllill/il ccle V, sed in margine uastatur add. man. 1 ut uidetur: primum uastator ecciae B in morem V: inmemor B 6 faciae B hoc est om. B 7 et tamb quam B: etiam quam V 8 diu V: du B exilio B 9 aductus resumpteis (om. est) B pristinis B incendimus B 11 qfil sacerdotalia B 12 cruentum V: locum B legittimi V 13 inicere V: iniectre B 14 his V: is B gesserit acaleum B nutriendi li 15 quo om. B 16 destestabilior B 20 populater B 21 omitteret fertur audacter V: omittereretur audatur B 23 plane V: plena B domini om. B 24 benedictos reddiuini B monstratus est B: est monstratus V )

126
monstratus est antichristus.

qui cum etiam a communione catholica tam laudabiliter esset exclusus, per quorundam priuatas domos respersis humano sanguine manibus non diuina sacrificia sed sacrilegia celebrasse memoratur. in quo utique non eius est firmata susceptio sed consciorum diuulgata proditio cum eodem de illa iniquitatis sede, nisi resipiscant, omnimodis casurorum, quam sicut diabolus pater eius altissimo similem se faciens aeternam sibi perfidus construere non desinit ad ruinam.

haec, uenerabilis imperator, cum horreat animus uel a tanto gladiatore fuisse temptata, maximo tamen, fateor, stupore detineor sub uestrae pietatis aspectibus potuisse committi. quis enim deuotam semper deo clementiae uestrae mentem et orthodoxis deditam regulis aut ignoret aut ambigat? quippe qui supernae dispositione prouidentiae, sicut pro utilitate publica augustae memoriae Marciani pariter et Leonis eruditi uirtutibus, sic eorum sitis etiam ad catholicam ueritatem sensibus instituti nec cuiquam omnino sit dubium pietatem tuam illorum fidei esse sequacem, quorum es successor imperii.

quae cum de uestrae tranquillitatis animo certa ab omnibus teneantur et fixa, absit, ut temporibus uestris diuini cultus integritas et antiquitus roborata fidei catholicae putetur interpolanda sinceritas. respicite quaeso ad diuina beneficia et, quae sint uobis conlata, perpendite atque, ut haec prospera ualeant permanere, propitiandum esse censete auctorem muneris, non laedendum. inter quaslibet enim occupationes publicas a religioso principe magnopere procurandum est, quod eius protegit principatum, et praeferenda cunctis rebus est caelestis obseruantiae [*]( 1 anteypf B 2 esset V: esset quam constanter B chorQ da B pribatas V 5 deuulgata V pruditio B 7 casus horum V, corr. Coust.: casuros B 10 orreat B maxitamen B 13 horthodoxis V, ortodoxis B deditam V: dedi uel B 14 ignoraret B superne V: superna B 16 erudita corr. ut uid. in eruditi B man. 1 17 catholicat B stituti B 18 esse fidei trsp. V 19 es B: et V quaecumque uestrae B 21 uestris V: suis B diuinis V ,25 numerus B 27 magno per B 28 postferendum B )

127
titudo, sine qua recte nulla consistunt.

suppetunt affatim clementiae tuae, si in palatii sui requiri mandet arcus, cum nostrorum coeuntia definitione maiorum documenta copiosa. neque enim conscientiam uestram latere credendum est, quae per cunctas prouincias Orientis ex ipsa imperii uestri arce diffusa sunt, illa scilicet, quae uel ad augustae memoriae Marciani nihilominus et Leonis uel ad Calchedonensis concilii beatae recordationis prodecessor meus Leo consulta direxit et quibus ita plene atque dilucide sacramentum dominicae incarnationis exposuit, ut non modo catholicus sed nec Christianus quidem ualeat nuncupari, quisquis illic redemptionis suae causas non euidenter agnoscat. certe ut facilius uobis necessaria non desit instructio, earundem exemplaria litterarum ad fratrem et coepiscopum meum Acacium misi uestris sensibus offerenda.