Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

quapropter clementiam uestram, cui mea uice propensius frater et coepiscopus meus Acacius supplicabit, precor atque obsecro, ut imitatores facti tantorum et talium praecessorum nefandae praesumptionis operarios catholico pectore respuentes regia censeatis potestate cohiberi. quisquis aliud, sicut praedixit apostolus, praeterquam accepimus seminare molitur, anathema sit. nullus ad aures uestras perniciosis mentibus subripiendi pandatur accessus, nulla retractandi quippiam de ueteribus constitutis fiducia concedatur, quia, sicut saepius iterandum est, quod apostolicis manibus cum ecclesiae uniuersalis adsensu acie meruit euangelicae falcis abscidi, uigorem sumere non potest renascendi nec in dominicae uitis fructiuam ualet redire propaginem, quod igni deputatum constat aeterno. sic haeresum denique machinamenta cunctarum ecclesiasticis prostrata decretis numquam sinuntur oppugnationis elisa reparare certamina.

ante omnia autem quaeso, ut beati Marci euangelistae sedes (Alexandrinam loquor ecclesiam) a cruentissimi praedonis incubatione liberata catholico reformetur antistiti libertatemque suam pariter recipiat et quietem. at uero improbus parricida, qui diuinis simul reus est legibus et humanis, reductus eodem, quo iure fuerat ante detrusus, ab [*]( 6 cf. Gal. 1, 8 ) [*]( 1 legarentur B <in> caelo Bar. 2 clementia V propinsius B 3 supplicauit VB, corr. Car. 4 ut om. B et V: ac B 5 nefunde r operario B 6 senseatis V supradixit B 7 praeterquam <quod> Labbeus secundum Vulgatam, sed cf. p. 21, 8 accipimur B femina remolitur V uerba inde a 8 nullus usque ad 10 concedatur et inde a 15 sic usque ad 17 certamina adfert Vigilius in Constit. de III capit., ep. 83 § 295 8 uestras VB: uestrae pietatis Vigilim 9 subripiendi om. Vigil. quipiam V: om. B Vigil. 10 constitis B, om. Vigil. 13 fructuosa ualeret B 14 propagine B digni V ęterno V: aanum B 15 sic B Vigil.: si V 16 prostratu B oppugnationibus Vigil. elisa B Vigil.: elise V 17 reparare Vigil.: repreare B. reparari V 18 sedis VB crudentissimi B 19 incubane B 20 liberiu tatem quae B ad B 22 re erat (om. ante) detrusus B )

129
innocentium nece retrahatur animarum; procul a regno pietatis uestrae funesti capitis uenena discedant, quae quoniam salutiferae praedicationis auribus obturatis medicantia uerba capere nequiuerunt, ab humani conuentus abducta pernicie in uirulentiae suae congrua solitudine contabescant.

quo magis ac magis pietatem tuam beati Petri apostoli uoce qualiscumque sedis eius minister obtestor, ut inimicos antiquae fidei non sinatis impune grassari, qui uestros optatis hostes habere subiectos; ut uerae confessionis pacem cunctas domini seruare decernatis ecclesias, qui orbem uestri desideratis imperii tenere pacatum; ut unicam spem salutis, quae genus hominum ad regna caelestia uitamque perducit aeternam, nulla patiamini parte uiolari, qui placatum deum uel regno uestro cupitis uel saluti.

Omnipotens deus regnum et salutem uestram perpetua protectione conseruet, gloriosissime et clementissime imperator. Data est IIII. Iduum Ian. Basilisco Augusto consule.

(57.) SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO.

Cum filii nostri illustris uir Latinus patricius et spectabilis Madusius pro legatione publica mitterentur. neglegere non [*]( 2 discendant B salutis fera B 3 aribus V opturatis B 5 contauescant V 7 antiqu? V: utique B 8 sinas V crassari B hostes om. B 10 impii V 11 pactum B ut V: ad li, et Car. 13 plagatum B 14 omnipotens usque ad 16 imperator om. V 14 salutis B, correxi 15 proieccione B, correxi 16 DAT Į+\' IIII i5v IAÑ BASILISCO AVGVS CONSVL. V: om. B ) [*](57. Dat. a. 476 paullo post. epp. 56 58 59, fortasse die 31 mensis lan., ut ad hanc epistulam referenda sint ea, quae falso epistulae 58 subscripsit B: Data II Kal. Febr. cons. qui de Oriente fuerit nuntiatus. B = Berolin. lat. 79. Ediderunt epistulam Car. P 312; Collect. Concil.; BT A I 213; Thiel 186; nil nisi initium Bar. ad a. 476, 21. 19 BTMPUCHJS ACACIO CONSTANTIXOPOUTANO B 20 filii nostri illustri a: filii nostri illustri in filiis nostris illustris corr. V (man. 1Y) sed postea litterae s rursus deletae sunt; filii nostri inlustrissimi uiri B 21 miterentur B nec glerere V ) [*]( XXXV. ) [*]( 9 )

130
potuimus, quod omni intentione curamus. proxime namque cum presbyterorum et monachorum de Timotheo olim ab uniuersali ecclesia separato querela uenisset, tam Christianissimo principi quam dilectioni tuae scripsimus, ut modis omnibus resistatur, ne quid haereticorum contra Calchedonense concilium moliatur audacia, frater carissime, et dilectionis tuae laudando constantiam multum nobis, immo ipsi domino placere memorauimus, quod damnatum hominem non solum fidei sed etiam parricidii causa nullam Constantinopoli ecclesiam introire permiseris.

quod nunc iterum commonemus, ut cum ad dilectionem tuam eadem scripta peruenerint, immo etiam donec ueniant, apud Christianissimum principem etiam nostro nomine agere suppliciter atque insinuare non desinas, ut quae totiens et bene statuta sunt, nulla obreptione uiolentur, quia regni eius certum et singulare est firmamentum uero atque aeterno regi congregatorum in causa fidei diuino spiritu sacerdotum inlaesum conseruare concilium.

(58.) SIMPLICIUS EPISCOPUS ACACIO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO.

Quantum presbyterorum et ex diuersis monasteriis domino seruientium monachorum relatione patefactum est, ecclesias domini rursus diabolus inquietat, ita ut excluso Alexandriae sacerdote haereticus atque ab uniuersitate damnatus eundem [*]( 1 proximam B 2 tymotheo V et sic saepius per y, quod non iam monebo ad uniuersalis B 3 seperatum V querella B 5 ne quid V: neque B calchedonensem V, calcedonensem B, corr. 02 6 karissime B dileccl tioni B 8 memouimus B quo V 9 parridii VB causam VB. corr. Car. constantinopolim VB, corr. p2 10 cum monemus uacum V 11 peruenerit B 12 donhaec ueniat B 13 insunuare B utque V 14 statuę V uiolenter B 16 ac ternorgi congregaturum V fidei om. B 17 concilium EXPLXCIT V ) [*]( 58. Dat. simul cum epp. 56 et 59 a. 476 die 10 Ian. B = Berolin. lat. 79. Edd. Car. I2 312; Bar. ad a. 476, 18; Collect. Concil.; BTAI207; Thiell77. 19 episcopus et episcopo om. B 20 presbitorum B monasterium B 22 alexandrine V )

131
locum. de quo pulsus fuerat, occupasse dicatur: insuper quibusdam facientibus Constantinopolim ausum fuisse contendere, ut ciuitas Christianorum principum circa fidei catholicae ueritatem deuotione praecellens et Christiana plebs in defensione religionis adtonita haereticorum prauitate, quae iam fuerat sopita, turbetur.

sed misericordia dei, cuius est causa, non defuit. ut Timotheus, qui ab uniuersali ecclesia sacerdotalibus sententiis et imperialibus constitutis iure est segregatus, ad ecclesiam tuae dilectionis uel ad fidelium domorum limina non permitteretur accedere.

quem conuentus nouos pro se didicimus comminari, resolui aestimantem, quod de se uniuersalis decreuit auctoritas. unde quia sanctae memoriae praecessorum nostrorum extante doctrina, contra quam nefas est disputari, quisquis recte sapere uidetur, nonis assertionibus non indiget edoceri sed plena atque perfecta sunt omnia, quibus potest uel deceptus ab haereticis erudiri uel in uinea domini plantandus institui, implorata fide clementissimi principis uocem faciendae synodi fac respui nec sit apud aures imperii Christianas pigra suggestio, quia salus eius et regni ipsius Christus est fortitudo.

ergo cum praedictis presbyteris ac monachis oportune atque importune pietati eius nostro quoque nomine supplica et legationem hanc pro nobis quoque clementiae ipsius, ne quid subripiatur, insinua. omnium pariter precibus instruatur, ne per occupationes publicas quieti ecclesiasticae aliquas inimicus moliatur insidias, integritati suae Alexandrinam reddi praestet ecclesiam et a beati Marci euan-, [*]( 21 Tim. II 4, 2 ) [*]( 2 fauentibus 02 3 christianaruin V 4 deuotio B 5 adtonita V, atonita B: attenta Car. 6 misericordia V: omnia B causa V 7 timotheum B 8 segregatur V 9 ecclesias B ad om. B limina om. B 11 cum minari V aestimantem scripsi: estimans VB 15 indigete doceri V (corr. o2), indigeae doceri B plana a utque B 16 heticis B 19 imperatoris Car. (imperatoris Christiani Bar.) 20 cum supra linea B 20 sq. preshiteriis as B 21 atque inportunc B: om. V 22 suplica V quoque om. B 23 subrepatur Bar., fart. subripiat, cf. Indicem 25 in/// tegritatis B 26 a om. V ) [*]( 9* )

132
gelistae sede hostem parricidamque propellat et, qualiter catholicae fidei teneatur integritas in penetralibus aulae suae, dignanter inquirat.

quae ne aliqua forsitan fidei aemulorum fraude uitientur, licet in ecclesiae tuae possint scriniis inueniri, tamen exemplaria misimus, quae pietati ipsius properabis offerre. nota namque et omnibus illic potestatibus celebrata, quae sanctae memoriae prodecessor meus Leo ad consultationem augustae recordationis Leonis scripserit, et quam ueneranter accepta sint, recognoscat; appareat, sicut confidimus, eius imitator fidei, cuius propitiante deo dignior est successor imperii, sibique scriptum aestimet, quicquid ante se principibus pia est traditum lectione. illa est namque perennitas regni, quae per seriem propagandae posteritatis in successore reppererit, quod a praecessore descendit.