Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

si quos autem cuiuslibet ordinis Christianos impia haereticorum conturbauere mendacia, ad satisfactionis remedia prouocate et in spiritu mansuetudinis cum benignitate corripite, quia, sicut ait beatus apostolus Petrus, non tardat dominus promissum sed patienter agit propter uos, nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam conuerti. agendum ergo est, ne difficultas ueniae curationem faciat tardiorem. Data XV. Kal. Sept. Magno et Apollonio conss. [*]( 1 Eph. 4, 3 8 cf. Psalm. 79, 14 12 Cor. I 10, 33 22 Petro II 3, 9 ) [*]( 3 properate p2: prosperitate V; post properate SUMUS ut possitis addi uult 6 fide V, corr. 02 9 futurum V, corr. p2 insidie ex insidue V 14 sensum Y, corr. 02 18 symplex V 19 conturbabere V 20 prouocate p2 et Sur. in marg.: probitate V 21 spiritum V, corr. 02 23 agit Sur.: ait V )

123

(55.)

LEO EPISCOPUS THEOPHILO IOHANJFL ATHANASIO ABRAHAE DA- NIHELI IOHAE PAPHNUTIO MUSAEO PANULUIO ET PETRO EPISCOPIS AEGVPTIIS. Litteris fraternitatis uestrae, quas ad me filii nostri Danihel presbyter et Timotheus diaconus detulerunt, cognouisse me gaudeo, quod gloriosi et uenerandi principis fides propheticis et euangelicis unita doctrinis ad sanctos et deo placitos dispositionum suarum peruenit effectus, ut cruentissimo Alexandrinae ecclesiae peruasore deiecto et in longinquiora translato dignum sua gubernatione rectorem totius ciuitatis me<re>retur electio, ad cuius uos consecrationem nullus ambitus traheret, nulla seditio impelleret, nulla iniquitas incitaret, sed in medio constitutae meritum sanctitatis eum cunctis non dubitaret praeponere. quem sibi uniuersitas cuperet praesidere.

unde reddita populis Christianis dei pace gaudentes commendamus uobis inuicem uestri operis dignitatem, ut religiose per omnia ordinatus antistes fraterno se iuuari experiatur adsensu et ad abolenda scandala, quae error haereticus exitarat, cooperatione uestra gaudeat adiuuari.

extruso enim, qui imitator diaboli fuit et in ueritate non stetit male utens specie peruasi honoris et nominis, congruit, ut Alexandrina ecclesia eum ueneretur et diligat, quem et probitate morum et integritate catholicae fidei dignum tanto sacerdotio comprobauit. cui mutuae caritatis plenum animi nostri praebemus adfectum cohortantes, fratres karissimi, et fiducialiter exigentes, ut in praedicatione uerbi, in eruditione praecepti illam formam custodiatis caritatis, sine qua nullae possunt prodesse uirtutes.