Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
cui nunc iam non mecum sed cum uniuersa dei ecclesia causa est, sicut data ad beatitudinem tuam Afrorum episcoporum scripta testantur, cum contra apostoli sententiam uenire nititur negando originale peccatum, quod in omnes homines pertransiit et usque in finem [*](30 cf. Rom. 5, 12 sqq. ) [*]( 1 hoc est de quaestionibus ut uerba non papae sed Pattlini dat Coust. 2 sedes <apostolica> Bar. 5 iactatata V, corr. a 12 nolim scripsi: noli V, nolo Bar. 17 iudicaies V, corr. o 18 audi V, corr. Bar. 23 sede V, corr. p2 30 sententia V, corr. o uenire o2; ueniale V )
contra quem etiam magister suus litigat Pelagius, quia ille ea ipsa damnauit in iudicio orientali, quae iste in sedis apostolicae coeto conatur astruere. habet aduersum se et ueteres ecclesiarum doctores catholicos plurimos, orientales occidentales, meridianae partis atque septentrionalis, qui in libris suis illum de originali peccato, si sanari desiderat, possint docere; habet beatum Cyprianum martyrem, beatum Ambrosium confessorem, Gregorium Nazianzenum, beatum papam Innocentium; habet, etiam nunc qui in corpore siti conluctentur illi, si tamen se tanto certamini habilem iudicat, aut certe quos sequi debeat, si uult magis recta discere quam praua docere; habet, quod primum est, beatitudinem tuam, cuius illum oportuerat oboedire sententiae, cum audiret \'damna!*; habet postremo ipsos lactantes, quibus misereri debeat, si sibi non uult, quibus, ut uerbis martyris utar, non propria sed aliena dimittuntur peccata.
unde oro beatum apostolatum tuum, ut hunc meum libellum suscipi iubeas, quo gratiam referam tantae sedi et sententiis iustissimis pro parte mea latis. quem idcirco direxi, quia me, licet sermone, Basiliscus subdiaconus a tua beatitudine cum gestis sedis apostolicae directus Carthagine conuenit quarto Nonas Nouembris die, ut adessem ad apostolicam sedem et tuae iudicio sanctitatis, ad quam me fugisse suggestum est, nec defuturum fore promitterem, si aduersum me et non pro me fuisset lata
sententia, ubi tunc ideo nihil agere potui, quia is, qui ad [*]( 18 Cypriani ep. 64, 6, p. 721 ed. Hartel. ) [*]( 4 quem V: quae Bar. quia ille ea V: qui ille ea o, unde qui illa os 6 habent V, corr. pa 7 sqq. doctores qui in libris suis eatholicos .. septentrionalis qui illum de originali etc.-V, corr. Bar. 9 desiderat bis V possit V, correxi 11 nanzanzenum V 19 ante dimittuntur del. dimit V; remittuntur Cypr. 20 huc V, corr. 0 21 referant V, corr. 02 26 fuisse V, corr. a nec <me) Coust. 27 promittere V, corr. Coust. 28 ibi Coust. his V, corr. pJ )
sed uulpecula fraudibus fuit semper studens; ingenium suum mutare nescit. non se credidit posse deprehendi, quoniam confidentiam semper in foueis habet, in quibus demersum caput conscientiae suae nititur occultare. quod iam diutius latere non potuit sed manifestius publicatum spiritali per tuam beatitudinem gladio resecatur, ne amplius ferinis dentibus grex domini secetur in partes, quem pastor bonus sollicita et peruigili cautela custodis.