Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

misimus igitur ad dilectionem uestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit, quorum lectionem non ambigimus parem uobis in domino de absoluta eius fide esse laetitiam. Dat. XI. Kal. Octobr.

(47.) LIBELLIS PAULINI DIACONI ADUERSUM CAELESTIUM ZOSIMO EPISCOPO DATUS.

Beatitudinis tuae institiam obsecro, domine Zosime papa uenerabilis. Numquam fides uera turbatur et maxime in ecclesia apostolica, in qua prauae fidei doctores ut deprehenduntur facile ita ueraciter puniuntur, ut moriatur in illis, si se corrigunt, quod male conceperant et deterius pepererant, et in illis * * uera fides, quam apostoli docuerunt et Romana cum omnibus catholicae fidei doctoribus tenet ecclesia.

quod si, ut ceteri auctores haereseos, qui iam dudum ab apostolica sede uel a patribus iudicati et extra sinum matris catholicae ecclesiae effecti perpetua morte perierunt, etiam hi, qui nunc deprehensi sunt uel deprehenduntur, in perfidia sua permanent, spiritali gladio, quo interimantur, tradantur: ut nunc Pelagius Caelestiusque, qui a beatae memoriae praecessore tuae beatitudinis papa Innocentio, si rectam respuant fidem et in sua peruersa doctrina perdurent, damnati sunt.