Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

si deo nostro cordi fuit propter oues perditas uerbum carnem fieri et ex domino formam seruientis inducere, ut diu interceptam redderet libertatem, sit nobis gaudium eos, quos falsi indices criminabantur, agnoscere a nostro corpore et catholica caritate numquam fuisse diuulsos. certe hoc. quod uestra expectatio desiderabat, eluxit, ut damnanda damnarent et sequenda sequerentur.

si pater familias reditu fili gratulabatur, qui mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est, et iubet in usum eius stolam mundam, hoc est insig<ne> candidae mentis, afferri et uitulum saginatum. quantum hoc uberior exultatio est fidei nec mortuos esse nec [*]( 24 Luc. 15. 24 ) [*]( 2 augustus V, corr. 02 saltim V 8 certe sine o2: certe si V, certo edd. 10 praetermittunt V, correxi 12 utroque V, corr. o2: in utroque enim fallentibus edd. cubilis V, corr. 02 13 uniuersam que tranquillum V, corr. 02: uniuersumque tranquillum Bar. 16 illine 02 ab sese V, corr. os deus quam V, correxi: domini edd. 19 carnem Bar.: caro V 20 reddere V, corr. o2 22 ueritate Bar. 27 insig V, corr. 0 28 haec 02 edd. exultatio est Bar.: exultatione V, exultatio 02 )

108
perisse, de quibus falsa uulgata sunt?

misimus igitur ad dilectionem uestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit, quorum lectionem non ambigimus parem uobis in domino de absoluta eius fide esse laetitiam. Dat. XI. Kal. Octobr.

(47.) LIBELLIS PAULINI DIACONI ADUERSUM CAELESTIUM ZOSIMO EPISCOPO DATUS.

Beatitudinis tuae institiam obsecro, domine Zosime papa uenerabilis. Numquam fides uera turbatur et maxime in ecclesia apostolica, in qua prauae fidei doctores ut deprehenduntur facile ita ueraciter puniuntur, ut moriatur in illis, si se corrigunt, quod male conceperant et deterius pepererant, et in illis * * uera fides, quam apostoli docuerunt et Romana cum omnibus catholicae fidei doctoribus tenet ecclesia.