Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

Posteaquam a nobis Caelestius presbyter auditus est et, quid de fide sentiret, euidenter expressit eademque, quae in libello contulerat, repetitis crebro professionibus roborauit (de cuius nomine plenius ad dilectionem uestram scripta direximus): ecce epistolam Hierosolymitani episcopi Prayli, qui in locum quondam sancti lohannis episcopus est ordinatus, accepimus.

qui causae Pelagi enixius adstipulator interuenit. litteras quoque suas idem Pelagius purgationem tenentes abundantissimas misit, quibus et professionis suae fidem, quid sequeretur quidue damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiae, cumulauit.

harum recitatio publica fuit: omnia quidem paria et eodem sensu sententiisque formata, quae Caelestius ante protulerat, continebant. utinam ullus uestrum, dilectissimi fratres, recitationi litterarum interesse potuisset! quod sanctorum uirorum, qui aderant, gaudium fuit? quae admiratio singulorum? uix fletu quidam et lacrimis temperabant tales etiam absolutae fidei infamari potuisse. estne ullus locus, in quo dei gratia uel adiutorium praetermissum sit? quod quisquis potest praeter eandem uel mente concipere, ne ille illi se poenae sententiaeque subiecit, quae de sancto spiritu lata est, quod neque hic neque in futuro uenia uel remissione donetur?

uideo et hunc Pelagium Herote et [*]( 26 cf. Matth. 12, 32 ) [*]( 1 FI CST V; conss. add o (II Conss. Garn.) ) [*]( 46. Dat. a. 417 die 21 Sept. Edd. Bar. ad a. 417, 25; GaNltrius l. c. I 203; Collect. Concil; Coust. 949. 7 eademque quae Garn.: eadem quoque V 10 eplft hierosolimitani V 10 proeli V, Praylii Bar. 12 qua Garn. causa V, corr. Bar. adistipulator V 13 abundantissimus V, correxi: abandantissime edd. 14 A inse qretur V, corr. Bar.: quid insequeretur p 21 fleta V, corr. p 25 penf V )

104
Lazaro scribentibus infamari: itane, fratres dilectissimi, ad aures uestras, qui sint isti turbines ecclesiae uel procellae, nec opinione peruenit? ita uos latuit uita hominum atque damnatio? et quamquam specialis illos apostolicae sedis auctoritas omni communione submouerit, discite et in hac epistola licet strictim hominum mores.