Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Catholic Church. Pope

Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.

omnia igitur, quae prius fuerant acta, discussimus, sicut gestorum huic epistolae cohaerentium instructione discetis, et intromisso Caelestio libellum eius, quem dederat, fecimus recitari. nec hoc contenti, utrum haec, quae scripsisset, corde loqueretur an labiis, saepenumero explorauimus, cum de occultis animarum solius dei nostri possit esse iudicium, cui non tantum cogitata sed et cogitanda iam praesto sunt. quid uoces eius teneant. conpendiosius duximus a sanctitate uestra legenda cognosci.

unum sane mouit nos, ut cum in praesenti ibi Caelestium habueritis, nihil liquido iudicatum sit: ad litteras Herotis et Lazari post relatio est destinata. equidem hoc feruore fidei praefestinatum esse promptissimum est. sed cum de his interrogaretur, adseruit nullum sibi de talibus contentionibus umquam cum antedictis fuisse sermonem nec ante sibi, quam de se scriberent, uisu fuisse compertos; Lazarum sane in transitu cognitum, Herotem uero etiam satisfactione interposita, quod secus de ignoto et absente sensisset, cum gratia recessisse.

tam caduco ac nullo fundamine criminationis ignotae procul dubio e re fuit, ut < de > persona talium, quae tam uentosa et leuis extiterat. quaereretur, si saltem illis loci sui ratio uitaeque constaret, ut fides absentibus in absentes debuerit adhiberi, tantumque pondus in litteris eorum, ut auctoritatem testimonii mererentur: patuit hos inobseruatis plebe cleroque contradicente ignotos [*]( 1 magisterio Garn. 9 explorabimus V, corr. 0 10 cum Bar.: quam V, quamquam p in marg. 12 ad sanctitatem uestram V, corr. Garn. 13 legendo Garn. mouet Bar. 19 qua V, corr. Bar. uisa F, corr. Garn. 20 cognitu V, corr. p 22 sensissept V recessisset iam V. corr. Garn. 22 caduca ad nulla fundamina V, corr. Coust. 23 e re Coust.: ire V 24 de add. Garn. uetosa V, corr. 0 26 uite que V_ 27 eorum V: esset Gam. )

101
alienigenas ordinationibus intra Gallias sacerdotia uindicasse. quibus se ipsi propria abdicauere sententia, nosque, licet et alia, tum eorum de se paenitudinem et confessionem secuti, sacerdotali eos loco et omni communione summouinus. satis urget, causam a talibus processisse per litteras in absentis eius accusationem, qui se praesens tuetur, qui exponit fidem, qui prouocat accusantem.

numquam piguit in melius retorsisse iudicium. adulescens et sancti spiritus executor, qui Susannam seniorum falsitate damnatam inuenit innocentem: reducitur a supplicio casta per puerum, quae per grandaeuos fingitur impudica. non ergo omni, sicut cautum est, spiritui credendum sed diu appensius examinandum est, praesertim. de fide hominis, ubi status eius et uita perpetua est.