Epistulae imperatorum pontificum aliorum
Catholic Church. Pope
Catholic Church. Pope. Epistulae imperatorum pontificum aliorum (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 35, Pars 1-2). Günther, Otto, editor. Vienna: Gerold, 1895-1898.
DILECTISSIMO FRATRI AURELIO INNOCENTIUS. Piissimum iter ad nos perueniendi tuas affectiones bene conpresbyter noster credidit Hieronymus.
conpatimur gregis nostri membro et, quod faciendum duximus uel facere potuimus, sumus uelociter executi. germanitas tua, frater karissime, citius litteras memorato reddere festinet. [*]( 1 custodiam p2: custodem V, custodire Car. Bar. 2 <et> gregis Car., < et> gregi Bar. 3 tuam .. neglegentia V, correxi: tua .. negligentia Car. Bar. adice Hartel: amice V, amittere Car., admittere in Bar. 5 deuiles V 14 peruigili aut V, corr. Car. 16 causis Car. ) [*]( 44. Dat. ut ep. 42. Edd. Car P 81; Bar. ad a. 416, 34; Collcct. Concil; Coust. I 907; Vallarsi l. c. 1044. 19 iter V: etiain 0 19 sq. piissimam etiam ad .. tuam affectionem o2, qua coniectura a Carafa recepta innisi quid de Aurelio Innocentium Romae uisitaturo haud indocti uiri fabulati sint, uidesis apud Coustantium atque Yallarsiutn l. c. et Langenum, Gesch. d. rom. Kirche I 724 21 Hieronimus V 24 redire V, COlT. p festinet epL (= explicit) V )
ZOSIMUS AURELIO ET UNIUERSIS EPISCOPIS PER AFRICAM CON- STITUTIS DILECTISSIMIS FRATRIBUS IN DOMINO SALUTEM. Magnum pondus examinis magna desiderant. ut non sit rebus ipsis, quae geruntur, inferior libra iudicii. his accedit apostolicae sedis auctoritas, cui in honorem beatissimi Petri patrum decreta peculiarem quandam sanxere reuerentiam. orandum igitur et incessanter orandum, ut continua gratia perennique adiutorio dei pax ex hoc fonte in totum orbem fidei et catholicae sanctitatis nullis nebulis interfuscata mittatur. caritas enim, quae, sicut scriptum est, deus est, perfecta plenitudinis abundantia gratulatur, cum si quid uel suspicionis habuerit fidei intentionis t sollicita uel in longum producta contentio f aut emendatione corrigitur.
Caelestius presbyter nostro se ingessit examini expetens ea. quae de se apostolicae sedi aliter quam oportuit essent inculcata, purgari. et licet - multae occupationes maioribus uinculis ecclesiasticorum negotiorum curam nostram sollicitudinemque distraherent, tamen ne fraternitatis uestrae de aduentu ac discussione praedicti diutius penderet expectatio, posthabitis omnibus die cognitionis resedimus in sancti Clementis basilica, qui inbutus beati Petri [*]( 13 Ioh. I, 4, 8 (16) ) [*]( 45. Dat. a. 417 ante diem 21 Sept. Edd. Bar. ad a. 417, 19; Ioh. Garnerius in editione operum Marii Mercatoris (Paris. 1673) I 202; Collect. Concil.; Coust. 943. 6 desiderat V, corr. Garn. 7 accidit Y, corr. 02 8 honore V, corr. Bar. 9 sancsere V 12 sodetatis Bar. 14 cum si quid etc.] uerba corrupta quaeque sola coniectura certe uix restituas: si cum aliquid suspicionis habuerit uel fidei intentio sollicita vel in longum producta contentio, id uera emendatione corrigitur Garn., cum si quid uel suspicionis habuerit fidei intentio sollicita uel in longum perducta cunctatione aut emendatione corrigitur Coust.; neutrum placet, quamquam intentio recte restitutum uidetur. fortasse post contentio aliqua exciderunt 21 discutione Y, corr. o 22 die Y corr. Bar. 23 <quippe qui Garn. ) [*]( 7* )
omnia igitur, quae prius fuerant acta, discussimus, sicut gestorum huic epistolae cohaerentium instructione discetis, et intromisso Caelestio libellum eius, quem dederat, fecimus recitari. nec hoc contenti, utrum haec, quae scripsisset, corde loqueretur an labiis, saepenumero explorauimus, cum de occultis animarum solius dei nostri possit esse iudicium, cui non tantum cogitata sed et cogitanda iam praesto sunt. quid uoces eius teneant. conpendiosius duximus a sanctitate uestra legenda cognosci.
unum sane mouit nos, ut cum in praesenti ibi Caelestium habueritis, nihil liquido iudicatum sit: ad litteras Herotis et Lazari post relatio est destinata. equidem hoc feruore fidei praefestinatum esse promptissimum est. sed cum de his interrogaretur, adseruit nullum sibi de talibus contentionibus umquam cum antedictis fuisse sermonem nec ante sibi, quam de se scriberent, uisu fuisse compertos; Lazarum sane in transitu cognitum, Herotem uero etiam satisfactione interposita, quod secus de ignoto et absente sensisset, cum gratia recessisse.
tam caduco ac nullo fundamine criminationis ignotae procul dubio e re fuit, ut < de > persona talium, quae tam uentosa et leuis extiterat. quaereretur, si saltem illis loci sui ratio uitaeque constaret, ut fides absentibus in absentes debuerit adhiberi, tantumque pondus in litteris eorum, ut auctoritatem testimonii mererentur: patuit hos inobseruatis plebe cleroque contradicente ignotos [*]( 1 magisterio Garn. 9 explorabimus V, corr. 0 10 cum Bar.: quam V, quamquam p in marg. 12 ad sanctitatem uestram V, corr. Garn. 13 legendo Garn. mouet Bar. 19 qua V, corr. Bar. uisa F, corr. Garn. 20 cognitu V, corr. p 22 sensissept V recessisset iam V. corr. Garn. 22 caduca ad nulla fundamina V, corr. Coust. 23 e re Coust.: ire V 24 de add. Garn. uetosa V, corr. 0 26 uite que V_ 27 eorum V: esset Gam. )